Sed dicendum quod scientia proprie dicit discursum, qui
ibi talis non est.
Quarto idem potest manifestari ex parte conditionum subiecti,
que ad presens sex esse videntur. Quarum una est quod
sit primo cognitum in generali, quia de subiecto oportet presupponere
quia est et quid est quod dicitur per nomen, secundum
Philosophum in I Posteriorum .
Secunda est quod eius cognitio vel notitia in sp[eci]ali
principaliter intenditur in scientia. Et per hanc probatur Deus
esse subiectum theologie, quia in ipsa principaliter intenditur
Dei notitia per fidem in vita ista et per speciem in futura.
Tertia conditio subiecti est quod sub eius ratione tractatur
quicquid in scientia tractatur. Sicut dicimus quod subiectum
in logica est sillogismus, quia omne illud de quo determinatur
in logica vel est sillogismus vel est pertinens ad sillogismum
sicut pars, ut terminus et propositio; vel sicut reducibile in
ipsum, sicut entimema, inductio et exemplum. Et huius causa
est quia cum scientia sit quidam habitus potentie intellective,
eo modo comparatur subiectum ad scientiam sicut obiectum
ad potentiam vel habitum. Proprie autem assignatur obiectum
alicuius potentie vel habitus, illud sub cuius ratione omnia referuntur
ad potentiam vel habitum, sicut homo vel lapis et
lignum referuntur ad visum in quantum sunt colorata; unde
coloratum est proprium obiectum visus. Omnia autem tractantur
in sacra scriptura sub ratione Dei vel quia sunt ipse Deus
vel quia habent ordinem ad Deum, sicut ad principium vel sicut
ad finem.
|
|