2. Praeterea, «synesis» est bona diiudicatio. Sed iudicium in operabilibus est
ipsa electio. Cum igitur eligere recte sit prudentiae proprium, videtur quod
synesis sit idem quod prudentia.
3. Praeterea, Damascenus, in 3 lib. De fide, dicit, quod «gnome» idem est
quod sententia. Sed sententia ad iudicium pertinet. Ergo videtur quod «synesis»
et «gnome» non differant.
Quaestiuncula IV
1. Ulterius. A quodam philosopho graeco attribuuntur prudentiae partes
decem, scilicet «eubulia, solertia, providentia, regnativa, militaris, politica,
oeconomica, dialectica, rhetorica, physica»; et videtur quod male. Quia «physica»
scientia quaedam est de necessariis, et de his non est prudentia, ut dicit
Philosophus in 6 Ethic. Ergo «physica» non est pars prudentiae.
2. Praeterea, «dialectica» et «rhetorica» artes quaedam sunt et scientiae. Sed
prudentia dividitur contra scientiam et artem in 6 Ethic. Ergo non
sunt partes eius.
3. Praeterea, Philosophus dicit in 6 Ethic., quod «politica» est idem
quod prudentia. Ergo non debet poni pars eius.
4. Praeterea, multa alia exercitia sunt in civitatibus quam «militaris». Ergo non
debet magis ipsa poni pars prudentiae quam alia civitatis officia, sicut est
gubernatoria, negotiativa, et huiusmodi.
5. Praeterea, urbanitates, ut dicit Philosophus in 8 Ethic., sunt tres, scilicet
«regnum» quando unus praesidet ad utilitatem populi, leges condens; «aristocratia»,
quando plures principantur in diversis officiis propter virtutem;
«timocratia» quando divites aequaliter praesunt. In omnibus autem istis est aliquid
prudentiae. Ergo non magis debuit ponere «regnativam» quam alias duas.
Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod omne totum ad tria genera
reducitur, scilicet universale, integrale et potentiale; et similiter pars triplex
invenitur dictis tribus respondens. Integralis enim pars intrat in constitutionem
totius, sicut paries domus; universalis vero totius pars suscipit totius praedicationem,
sicut homo animalis; potentialis vero pars neque praedicationem totius
recipit, neque in constitutionem ipsius oportet quod veniat, sed aliquid de
potentia totius participat, sicut patet in anima. Rationalis enim anima tota
anima dicitur, eo quod in ipsa omnes animae potentiae congregantur. Sensibilis
vero in brutis, et in plantis vegetabilis, dicuntur partes animae, quia aliquid de
potentia animae habent, sed non totum. Unde dicitur in lib. De plantis,
quod non habent animam, sed partes animae.
|
|