quaviscumque causa non preliaturus introiret, nisi prius per
legatos conveniret eum, si forte sibi direpta restituerentur. Cum
ergo ad Regem pro hoc ipso mitteretur, Comes equites, quos
sibi coadunaret, ad propria ire sibique interim quiescere iussit.
20
Igitur Grimoaldus omni studio omnique belli conamine
civitatem contra Regem obsidentem protegere satagebat, sed
frustra: nam in tanta agilitate urbs ipsa, eius obtinente iustitia,
capitur, ut non plus quam tres fere in eadem obsidione ebdomades
complerentur; quam scilicet Robertus Guiscardus robustissimus
dux, per tres continuos annos obsidens, vix aggredi valuit.
Captus itaque Grimoaldus vinculis mancipandus in Siciliam dirigitur.
/*
21
Tancredus ergo de Conversano, unus ex magnis Apulie
magnatibus, cum Grimoaldum iam victum teneri, magnamque
Gaufridum terrarum partem suarum, ut iam fa[c]tum
est, amisisse comperisset, cepit eo magis sibi timere, quo
contra Regem eisdem ipsis se male confederatum fuisse sentiebat.
Qui, antequam in curia super hoc impetitus iudicaretur,
consulitur ut potius transmarinum petendi iter occasionem
pretendens, Brundisium ceterasque urbes atque oppida quorum
tunc ipse dominabatur, Regi sponte distraheret. Sicque eius
cavens iudicium, ab eo hoc modo liberaretur. Quid amplius?
Tancredus, vigenti stifatorum numero a Rege accepto,
terris suis omnibus renuntiavit, Hierosolima ad terminum statutum
properaturus.
22
Cum ergo supradicti legati Principis ad Regem, iam Bari
aggressa, pervenissent, preces, quas per eos Princeps mandaverat,
intulere; videlicet ut Ranulpho Comiti Baroni suo, Avellinum
et Merculianum insuper et uxorem filiumque suum restitueret,
|
|