Rufinus Sorrentinus: De bono pacis

Pag 134


vigor persequitur, ut in ceteris pax integrior et tutior conservetur.
Quod dominus in propheta contra plebem Iudaicam loquens satis notavit,
cum protulit: Quis dabit me spinam et veprem? In prelio gradiar super
eam, succendam eam pariter. An potius tenebit fortitudinem meam? Pacem
faciet michi, pacem faciet michi
. Subaudi: hec ipsa succensio, qua eam
pronuntio exurendam.
Ad hoc ergo huiusmodi homines impugnandi sunt, ut vel cum ipsis
penarum experimento correctis vel saltem cum aliis eorum eruditis
exemplo pax servetur incolumis. Ob hoc enim solummodo bellum
publicum geritur, ob hoc tractantur arma, ob hoc leges dictant supplicia,
ut bonum pacis per omnia et in omnibus maneat illibatum.
XV. De tribus vel quatuor gradibus pacis mundane.
Tribus autem gradibus pax ista mundana procedit: primo enim pax
orbis, postea pax urbis, demum pax domus. Illa generalis est, ista civilis,
hec domestica. Pax ergo orbis habenda est etiam cum peregrinis, pax urbis
cum civibus, pax domestica cum propinquis. Et quoniam supra dictum
est Babilonie pacem communionem rerum exigere, idcirco scire licet,
quod in quolibet horum graduum rerum communitatem pax flagitat. Pax
generalis, ut puta inter regna et provincias, nundinas communes facit et
linguas; pax civilis forum, fanum, leges et quasdam consuetudines; pax
domestica fundum, domum, convictum et in coniugiis thalamum, sepulcra
quoque et monumenta maiorum.
Pax vero generalis, quam etiam cum peregrinis habendam diximus, item
et ea, que cives federat, hec, inquam, pax, quamvis domesticam non
contineat habitationem, si tamen inter aliquos domestico promoveatur
affectu, privata pax fit amicitieque sibi dulce nomen attitulat. Unde evenit,
ut etiam quartus exurgat gradus tribus superioribus adunandus, videlicet

Torna all'inizio