Primus Inferni circulus assignatur infantibus. 			c.96v.b 
Cum moralitate prima vox maris et femine. 
Rubrica LXVII 
Primus Inferni circulus infantibus assignatur. De quo dixit  
Virgilius, in li. VI: 
"  Continuo audite voces vagitus et ingens 
Infantumque anime flentes, in limine primo 
Quos dulcis vite exortis et ab ubere raptos 
Abstulit atra dies et funere mersit acerbo"  . 
Hoc ideo fictum arbitror, quia infantes, sine //racione 			c.97r.a 
viventes, alieni non sunt a penis, dicente Seneca in li. de 
Consolacione ad Polybium: "  Non vides qualem vitam nobis 
natura promiserit, que voluit primam vocem nascencium 
esse fletum? Hoc principio edimur, huic omnis sequencium 
numerus annorum convenit. Sic vitam agimus 
et tamen nulli rei magis parcendum est quam lacrimis,quarum 
usus perpetuus est et frequens ideo querelis tempus 
eternum manet"  . De hoc sic scripsisse recolo in Rosario 
ad Iohannem meum: "  Omnes nascimur eiulantes, ut miseriam 
nature hominum exprimamus, sed, nascendo, mares
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |