Epistolam mitteret. Alioquin non cum eo salutasset  
eos in prooemio. 
2.  Ipsi enim scitis . Causam submovit cur moveri  
eos non oporteat, ipsamque auctoritatem [ f ., auctoritate] 
eorum confirmat. 
3. Nam et cum apud vos . Eamdem causam sua  
auctoritate confirmat. 
CAP. IV.—1. AMBROS.  De caetero, fratres . Postquam 
laudes consummavit, quas super fidei eorum  
dixerat infirmitate [ f ., firmitate], hortatur ut de  
caetero vitae eorum diligentiam adhibeant. 
2. LANFR.  Ut abstineatis vos , etc. Praecepi vobis  
ut abstineatis a fornicatione, etc., usque ad hoc, ut  
 sitis sancti, quod vult Dominus et hoc est:  Haec  
 est enim voluntas Dei.  
3.  Non in passione . Passio desiderii, quando peccatum 
desideratur, et non perficitur. 
4.  Non enim vocavit . Contrarium destruit, ut statuat 
alterum alterum contrarium, id est, essemus mundi. 
5.  Itaque qui haec spernit . Hoc ex superiori sententia 
colligitur, qua dixit:  Haec est enim voluntas  
 Dei .
  |  
  |