Guido Faba: Summa de vitiis et virtutibus

Pag 94


5 Si cadit iustus erigitur, set impius cum suo semine dispergetur.
5' Jnde est quod cum Christo maneas si casum times et semper
desideras permanere.
6 Iusticia appellari non poterit quam amore uel timore aliquis
uiolabit. 6' Quapropter tibi consulo modis omnibus quibus possum
quatinus nichil sit in mundo tam carum uel mellifluosum
quod te faciat deuiare.
7 Etsi pro uestra uita que bona precessit de subsequenti laudabili
presumatur, tamen ad cautelam in quantum possumus uos Deo
propicio inuitamus ut talem uirtutem curetis studiosius imitari.
Nam a Domino etc. Jnde est etc. Et taliter continuabis precedentibus
uerbis cuiuscunque uirtutis exordia cum consequentibus
continuationibus eorundem.
IV.
EXORDIA ET CONTINVATIONES FORTITVDINIS.
1 In aduersis fortitudo recte opponitur ne humana fragilitas dissoluatur.
1' Jnde est quod te consolationem oportet recipere, quia
nullus est qui possit Dei uoluntatibus contraire.

Torna all'inizio