excidisti tibi hic sepulchrum, excidisti in excelso memoriale diligenter
in petra tabernaculum tibi. Ecce Dominus asportari te faciet, sicut
asportatur gallus gallinacius, et quasi amictum sic sublevabit te.
Coronans coronabit te tribulatione. Quasi pilam mittet te in terram
latam et spatiosam. Ibi morieris, et ibi erit currus glorie tue et ignominia
domus domini tui. Et expellam te de statione tua et de ministerio
tuo deponam te. Postea sequitur ibi de vocatione alterius
qui multipliciter a Domino commendatur. Quantum autem congruit
huic loco ad Helyam pertinens, habetur Zacharie XI: Ecce ego
suscitabo pastorem in terra, qui derelicta non visitabit, dispersa
non queret et contritum non sanabit, et id quod stat non enutriet
et carnes pinguium comedet et ungulas eorum dissolvet. O pastor
et ydolum derelinquens gregem! Gladius super brachium eius et
super oculum dextrum eius. Brachium eius ariditate siccabitur, et
oculus dexter eius tenebrescens obscurabitur.
Sextus defectus fratris Helye fuit quia ministros provinciales
affligebat et vituperabat, nisi redimerent vexationem suam
tributa solvendo et sibi munera dando, iuxta verbum quod scriptum
est, Prover. XXI: Munus absconditum extinguit iras, et
donum in sinu indignationem maximam. Accipiebat enim ipse
miser munera, faciens contra Scripturam que dicit, Deutero. XVI:
Non accipies personam nec munera, quia munera excecant oculos
sapientium et mutant verba iustorum. Exemplum Alberti Balçolani,
iudicis Faventini, qui mutavit verba sua, postquam audivit
quod rusticus donaverat sibi porcum. Item additur ibi: Iuste
quod iustum est persequeris, ut vivas et possideas terram quam
Dominus Deus tuus dederit tibi. Item Eccli. XX: Exenia et dona
excecant oculos iudicum, et quasi mutus in ore avertit correptiones
eorum. Item Ys. XXXIII: Qui ambulat in iustitiis et loquitur
veritates, qui proicit avaritiam ex calumnia et excutit manus suas
ab omni munere, qui obturat aures suas, ne audiat sanguinem, et
claudit oculos suos, ne videat malum: iste in excelsis habitabit,
munimenta saxorum sublimitas eius. Sed nec prohibitiones nec
promissiones Helye misero profuerunt, quin potius implevit Scripturam
que dicit, Prover. XVII: Munera de sinu impius accipit,
ut pervertat semitas iudicii. Item Ys. I: Omnes diligunt munera,
|
|