DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO NOSTROQUE SPIRITALI COMPATRI,
CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM AC PATRICIO ROMANORUM
HADRIANUS PAPA.
Vestre a Deo protectę regalis excellentiae suscipientes missos, scilicet Ittherium
et Magenarium religiosos abbates, sciscitati sunt nes interrogantes de Saxonibus, qui
christiani fuerunt et ad paganissmum reversi sunt, qualem penitentiam eis sacerdotes
iudicare debeant.
Hoc predecessorum nostrorum, sanctorum pontificum, dudum decretum est: quod,
qui resipiscentes et ruinas suas cogitantes redire maluerint, sub longa penitentiae satisfactione
admittendi sunt; et iterum: penitentiae satisfactione purgentur, quae non
tam temporis longitudine quam cordis conpunctione pensanda sunt. Et ideo, excellentissimae
et a Deo protecte fili, oportet sacerdotes partibus illis pastorali circumdari
sollertiam atque episcopalem induere vigilantiam et in eorum arbitrio indici
poenitentiam, considerantes piaculum tam voluntatis quamque extra voluntatem coacti
ad suum revertentes vomitum, et tunc canonica promere sententia, quatenus, si veraciter
reversi in fide orthodoxa maluerint perseverari – promissuros se omnem adimpleri
episcopalem praedicationem, indiculum orthodoxae fidei exarantes secundum
olitanam patrum tradicionem, unum confitentes baptismum, sub iusiurandum pollicentes
fidem christianitates servaturos –, in gremio suscipiantur orthodoxae fidei ecclesiae,
ut copiosa merces vobis adscribatur in caelis.
Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.
DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO NOSTROQUE SPIRITALI COMPATRI,
CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM ATQUE PATRICIO ROMANORUM
HADRIANUS PAPA.
Sepe vestrae a Deo protectae regalis potentiae poscentes direximus, ut pro
mercaede anime vestrae trabes maiores ad ecclesias Dei restaurandas per vestrum
regalem praesidium emittere iuberetis; et nullum ab illis, quibus preceptum est,
|
|