Poggio Bracciolini: De infelicitate principum

Pag 42


de statu rerum cadant et a fortuna deserantur,
quo nihil esse potest infelicius.
72 Omitto antiquas tragedias, principum infelcitatis
copiosissimas testes, Edipodem, Troadem, Atreum,
Thiestem, Medeam, Agamemnona ceterosque permultos, 5
quorum exemplo Greci illi sapientissimi poete infelilcitatem
quasi familiarem principibus expresserunt et,
ut vulgo essent notiora, in scenis decantari eorum exitus
voluerunt, ad reprimendam eorum stultitiam, qui
felicitatem cum magna fortuna coniunctam putant. 10
Non referentur a me, quos varii fortune impetus, dum
felices haberentur, absumpsere. Multi bello, plures veneno,
plurimi gladio, quidam in vinculis interierunt, testes
sunt Cresus, Siphax, Iugurta, Perseus, Mitridate
ceterique infelicitate insignes. Ad pernitiosiora enim 15
tendit oratio. Primum quidem ita duce natura imbuti
atque instituti sumus, quod etiam in ceteris animantibus
vim precipuam obtinet, ut nihil nobis carius liberis
esse possit. Carissima est coniunx, carissimi parentes,
fratres, cognati et qui ex eodem sanguine manant; 20
iocundissimam etiam equalium consuetudinem et sanctissimum
amicitie vinculum effecit. Que ita nascuntur
nobiscum, ita usu comprobantur, ut, qui ea neget, non
homo, sed belva videatur.
73 At regum et principum effera immanisque 25
crudelitas, que etiam ferarum asperitatem superaret
arctissima iura nature, amicitie vincula, omnes communis
societatis leges ob imperandi cupidinem abrupit.
Non filiis a parentibus, non viro ab uxore nec e contrario,
non fratri a fratre, non sociis, non amicis, non 30
cognatis quicquam tutum reliquit, sed abegit atque impulit

Torna all'inizio