Hugo Bononiensis: Rationes dictandi prosaice

Pag 76


adinplendum adinplere cupio quod te tam humiliter
petiuisse audio.
Aliter.
Ut ad amoris copulam terrarum cohabitatio per se
est inefficax et insufficiens ratio, sic longa absentia corporum
nullam facit remocionem affectuum.
Coortatoria.
Et est beati Gregorii in registro.
Magnam nobis leticiam glorie uestre ingessit epistola,
que eterne uite desiderium uos habere significauit.
Set quia huius modi studium fugitura mundi solet
gloria prepedire, hortamur ut mentis uestre saluberrimam
deliberationem res quelibet transitoria non reuocet, nec
ab incepto eam tramite deuitet, set magis superne
patrie amor accendat, premia mansura sollicitent. et aduenturi
iudicis promissionem certam semper adspiret,
atque ex temporalibus eterna mercetur, ut ex hoc et
in uera gloria esse et inter ciues angelicos possitis
ascribi. reducite ad animos prosperitates temporum, multitudinem
hominum, dignitatum pompas, matronarum gloriam,
diuitiarum habundantiam. adtendite hec omnia ubi uel

Torna all'inizio