4. Praeterea, luci convenit maxime activum esse; unde luci attribuitur diffusivum
esse. Sed actio convenit verius spiritualibus quam corporalibus. Ergo
et lux.
5. Praeterea, actus proprius lucis est manifestare. Sed manifestatio magis proprie
est in spiritualibus, ubi est nobilior cognitio. Ergo videtur quod et lux
verius in eis inveniatur.
SED CONTRA est quod dicit Ambrosius, qui inter ea quae transumptive de Deo
dicuntur, ponit splendorem qui contingit ex multiplicatione luminis. Ergo videtur
quod lux in spiritualibus non nisi metaphorice inveniatur.
Praeterea, Dionysius dicit, quod Deus dicitur lumen ex hoc
quod similitudo eius maxime resultat in radio solari quantum ad causalitatem.
Sed omne nomen quod dicitur de Deo per similitudinem a creatura corporali
sumptam, convenit sibi metaphorice. Ergo etc..
Solutio
Respondeo dicendum, quod in hoc videtur esse quaedam diversitas inter sanctos.
Augustinus enim videtur velle, quod lux in spiritualibus verius inveniatur
quam in corporalibus. Sed Ambrosius et Dionysius videntur velle, quod in spiritualibus
non nisi metaphorice inveniatur. Et hoc quidem videtur magis verum;
quia nihil per se sensibile spiritualibus convenit nisi metaphorice, quia quamvis
aliquid commune possit inveniri analogice in spiritualibus et corporalibus, non
tamen aliquid per se sensibile, ut patet in ente, et calore; ens enim non est per
se sensibile, quod utrique commune est; calor autem quod per se sensibile est,
in spiritualibus proprie non invenitur. Unde cum lux sit qualitas per se visibilis,
et species quaedam determinata in sensibilibus; non potest dici in spiritualibus
nisi vel aequivoce vel metaphorice.
Sciendum tamen, quod transferuntur corporalia in spiritualia per quamdam
similitudinem, quae quidem est similitudo proportionabilitatis; et hanc similitudinem
oportet reducere in aliquam communitatem univocationis, vel analogiae;
et sic est in proposito: dicitur enim lux in spiritualibus illud quod ita se habet
ad manifestationem intellectivam sicut se habet lux corporalis ad manifestationem
sensitivam. Manifestatio autem verius est in spiritualibus; et quantum ad
hoc, verum est dictum Augustini, quod lux verius est in spiritualibus quam in
corporalibus, non secundum propriam rationem lucis, sed secundum rationem
manifestationis, prout dicitur in canonica Ioannis, quod «omne quod manifestatur,
lumen est»; per quem modum omne quod manifestum est, clarum dicitur, et
omne occultum obscurum.
|
|