ARTICULUS 3
Utrum Deus sit super omnia diligendus ex caritate
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod Deus non sit supra omnia diligendus ex caritate. Quia, sicut
dicit Dionysius, amor est unitiva virtus. Sed magis est sibi unusquisque
unitus quam Deo. Ergo magis ex caritate debet se diligere quam Deum.
2. Praeterea, Philosophus dicit, quod unicuique est amabile quod
est sibi bonum. Sed quidquid diligit propter hoc quod est sibi bonum, propter
seipsum diligit homo. Ergo quidquid diligit propter seipsum diligit. Ergo se
magis diligit omnibus quae diligit; et ita non diligit Deum supra omnia.
3. Praeterea, Philosophus dicit, quod amicabilia quae sunt ad alterum,
veniunt ex amicabilibus quae sunt ad seipsum. Sed primum in quolibet genere
est potissimum. Ergo amor quem quisque habet ad seipsum, est potior amore
quem habet ad alterum; et ita quisque plus seipsum quam Deum diligit secundum
naturam: et ita etiam secundum caritatem, cum gratia naturam non destruat.
4. Praeterea, sicut dicit Gregorius, probatio dilectionis est
exhibitio operis. Sed tantum quisque facit pro gratia conservanda, sive beatitudine
creata habenda, quantum pro Deo. Ergo tantum diligit quis gratiam, vel beatitudinem
creatam, quantum Deum. Sed dilectio qua dicimur diligere virtutem,
vel aliquod accidens, refertur ad ipsum subiectum accidentis, cui desideratur
illud accidens. Ergo tantum quisque diligit se habens caritatem, quantum Deum.
5. Praeterea, tantum quisque diligit proximum quantum diligit Deum in proximo
vel in seipso: quia Deus non est melior in se quam ubicumque est. Ergo tantum
quisque diligit seipsum vel proximum quantum diligit Deum: et ita non diligitur
Deus ex caritate super omnia.
SED CONTRA, finis magis diligendus est his quae sunt ad finem. Sed Deus est
finis omnium diligibilium ex caritate. Ergo ipse est maxime diligendus.
Praeterea, unicuique est diligibile proprium bonum, secundum Philosophum.
Sed Deus est maius bonum quam aliquid aliud, et est proprium magis alicui
quam aliquid aliud: quia est magis intimum animae quam etiam ipsa sibi, ut
dicitur in libro de Spiritu et Anima. Ergo Deus super omnia diligendus est.
Praeterea, quod est causa aliorum in unoquoque genere, maximum est in genere
illo, ut dicitur in 2 Metaph. Sed Deus est causa et ratio quare omnia
ex caritate diligantur, quia divina bonitas est per se obiectum caritatis. Ergo
magis diligendus est Deus quam aliquid aliud.
|
|