: Historia ducum Venetorum

82


Memoriam semper habuit ita perfectam, quod, ut de aliis taceatur,
quandoque de Lonbardia et Marchia XXII legationes fuerunt coram
eo, in quibus erant plures qui sapienter et subtiliter proponebant, timebant
tamen aliqui, ne intelligerentur ab eo, quia dormire a pluribus
credebatur. Et cum omnes suas arengas copiose complerent, ipse
oculos aperiens, humili et plana voce modo mirabili respondebat;
quia incipiebat a primo et ea que dixerat sub brevi eloquio recitabat,
et post modicum secundo et tertio, ut eo ordine quo dixerant dicta ipsorum
usque ad ultimum recitaret; et postmodum simili ordine a primo
incipiens, sic omnibus respondebat, quod salvaret honorem Venecie
et quilibet reputaret sibi pro sue voluntatis arbitrio satisfactum.
[46.] Potens fuit valde in diviciis ultra omnes homines ducatus Venecie
et in amicis ?benivolus? et multum ab omnibus timebatur. Circa
pauperes et iustos humilis, circa superbos et iniustos severus.
Amator sancte Romane ecclesie et catholicus valde, iugiter ad orandam
in media nocte surgebat. Incessanter elemosinas largiebatur in
maxima quantitate. Nam preter ea que in vita distribuit, ultra valens XX
milia libras in obitu pauperibus dereliquid.
Patrem habuit Sebastianum, inclitum ducem Venecie, magis divitem
quam omnes Veneti et filium dimisit omnibus ditiorem. Multos
nobiles, qui ad paupertatem devenerunt in tantum adiuvavit administrando
necessaria et concedendo peccuniam ad lucrandum, quod de
nichilo eos fecit ad honores et divitias pervenire. Clericos quam plures
suis expensis ad studium destinavit.
Igitur in ducatus regimine perfectis XXIII annis et dimidio, decrepitus
iam et plenus dierum, presciens sibi diem mortis inminere, ducatum
provida deliberatione habita refutavit et ad domum paternam in
hora sancte Iustine rediit cum prefata dukissa uxore et filiis et universa
sua familia et ordinavit quod filii in potestate matris cum tota
hereditate remanerent. Post hoc autem finivit vitam, XVII diebus transactis;
et sepultus fuit in cenobio sancti Georgii maioris in sepulcro
patris sui Sebastiani Çiani.

Torna all'inizio