Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, III

Pag 50


Teatino, in loco, qui dicitur vocabulo Salavento, idest
terra mea, que est per mensura modiorum quingenti quinquaginta,
et sunt infra finis de ipsa Mucleta: de capu et uno latu, fine terra,
que mihi suprascripto Pandolfi comes remansit; a pede, fine litore
maris, cum aqua sua, et cum piscacione sua; et de alio latere, fine
ipsa terra de ipso monasterio Sancti Angeli, ex predicta res infra
predicte finis, cum omnia infra se, vel super se habentes, in integrum
et in omnibus sic donavi, atque concessi in ipso sancto
monasterio, et ad proprietatem de suprascripto sancto monasterio
possidendum, et semper habendum, de omnia suprascripta
res, que omnia ego suprascriptus comes, pro anima mea, vel
parentibus meis donavi, et concessi, quod utilitatem fuerit de
suprascripto monasterio. Quod si omnia suprascripta res, quas
ego suprascriptus comes iudicavi, atque concessi ab omnes homines
antistare et defendere debeamus, ego, vel meis heredibus, si ab
omnes homines antistare et defendere non potuerimus, aut noluerimus,
aut si exinde aliquid retollere, aut minuare quesierimus,
tam per nos, aut summissam personam, si quis ausus fuerit, aut
temerarius extiterit de ipsa mea donacione, seu concessione minorare,
seu molestare, vel invasione facere presumpserit, aut disturbare
quesierimus, tam de mea generacione, vel qualecumque
persona, sciat se in tremendis iusti iudicis examine causa nobiscum
dicturus, adque pro hoc in iram summe Trinitatis incurrat. insuper
promitto ego Paldo comes, et obligo me, vel meis heredibus,
quomodo superius scriptum est, aut si exinde aliquid tollere, vel
minuare, ut componamus ego, vel meis heredibus, seu generacione
heredumque mearum in ipso monasterio Sancti Angeli, cui
ex nostris culpa claruerit, pena auri libre quingenti, et cartula ista
firma et stabile permaneat, manentem cartula ista in sua firmitate.

Torna all'inizio