Salimbene de Adam: Cronica

Pag 780


Dolorosa narratio dominarum de Pisis pro morte karorum suorum.
Item, millesimo supraposito, post bellum quod Pisani cum
Ianuensibus habuerunt, multe mulieres Pisane, pulchre domine,
nobiles, divites et potentes, congregate simul, aliquando XXX,
aliquando XL, de Pisis Ianuam pedestres ibant, ut suos captivos
requirerent et visitarent. Nam aliqua habebat ibi virum, aliqua
filium vel fratrem vel consanguineum, quos non dedit Deus in misericordias
in conspectu omnium qui ceperant eos. Cumque a custodibus
carcerum supradicte mulieres suos captivos requirerent,
respondebant eis eustodes: «Heri mortui sunt XXX et hodie XL,
quos in mare proiecimus, et sic cotidie facimus de Pisanis». Cum
autem domine ille de karis suis talia audirent et eos invenire non
possent, pre nimia angustia consternate cadebant et pre nimia
anxietate et cordis dolore vix poterant respirare. Post paululum
vero resumpto hanelitu cum unguibus facies suas dilacerabant et
descerpebant crines. Et elevata voce eiulatu magno plorabant,
donec in eis lacrime defecissent. Tunc impleta est Scriptura que
dicit, I Machabeorum I: Speciositas mulierum immutata est. Omnis
maritus sumpsit lamentum, et que sedebant in thoro maritali lugebant.
Nam inedia et fame et penuria et miseria et angustia et
tristicia Pisani in carceribus moriebantur, quia dominati sunt
eorum qui oderunt eos. Et tribulaverunt eos inimici eorum, et humiliati
sunt sub manibus eorum, nec digni habiti sunt sepulchris
patrum suorum, sed privati sunt sepultura. Cum autem predicte
mulieres Pisane domum fuissent reverse, inveniebant alios
mortuos, quos dimiserant in domibus sospites.
De pestilentia qua Deus Pisanos percussit.
Percussit enim Dominus Pisanos pestilentia illo anno, et multi
mortui sunt, iuxta verbum quod scriptum est, Amos VIII: Multi
morientur, in omni loco prohicietur silentium. Neque enim erat
domus in qua non iaceret mortuus, sicut habetur Exodi XII. Tunc
impletum est illud quod per Amos V dictum fuerat: Urbs de qua

Torna all'inizio