IN SECUNDUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 10
DIVISIO TEXTUS
Posita distinctione ordinum, Magister hic determinat quosdam actus qui ordines
distinctos consequuntur: et dividitur in partes duas: in prima determinat de
quibusdam actibus qui consequuntur omnes ordines, scilicet assistere, et ministrare;
in secunda determinat de actu custodiae, qui specialiter uni ordini competit,
distinctione 11: «Illud quoque sciendum est, quod Angeli boni deputati
sunt ad custodiam hominum». Prima in tres, secundum tres opiniones, quae in
littera ponuntur; secunda incipit ibi: «Quibus obiicitur quod Isaias ait»; tertia
vero ibi: «Alii vero dicunt, tres ordines supremos... ita creatori Deo assistere
quod ad exteriora non exeunt». Circa secundum tria facit: primo ponit ea quae
sunt ad confirmationem secundae positionis contra primam; secundo excludit
quamdam quaestionem, ibi: «Hic oritur quaestio. Si omnes mittuntur... quare
unus tantum inter novem ordines Angelorum nomine censetur?» tertio respondet
ad probationes primae opinionis, ibi: «Qui autem omnes Angelos mitti asserunt,
praedictas auctoritates... ita determinant». Quaestio autem quam removet,
sumitur ex nomine Angeli; unde primo removet eam; secundo exponit quaedam
nomina Angelorum, ostendens in quibus conveniant, ibi: «Et putant quidam
Michaelem, Gabrielem, Raphaelem de superiori ordine fuisse».
|
|