violenter auferre; vel saltem sciat haec dominus,
quia benignus est, ut inter has afflictiones me sic
vexari diutius non permittat.
n. 101
Petrus de Vinea tali. Utinam principis manibus tunc
aurum contempnere contulerit fortunae fastigium! Adeo
nobis esset in remittendo munere... quanto in rescribendo
amici se perhibet dextera liberalem. Verumtamen
doleo quod vobis ad praesens per me infructuose
rescribitur, dum prope connivet ita quod a malo bonum
officialem in talibus non discernit, et propter ingentis
necessitatis instantiam per quam aurum ab hominibus
subtiliter extorquetur, apud principem supplicantis lingua
cujuslibet conticescit. Et ideo mirum est quod in
necessitatibus legem et rationes etiam [sine] vicio mendicatis.
n. 102
Inundationes honoris dubium finem habentis jam, sicut
sperabam, evasus, portum quietis gavisus intrabam. Sed
dum inter quietem et fluctus in ipso stagno portus procellis
diutius fatigatus, spe anchorae jam securus campum
|
|