Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 96

Liber II


De causis deliberativis.
Cap. VII.
In omni autem deliberatione tria potissimum notare debemus: personas, res, causas. Personae duae sunt: nostra et eorum apud quos agimus. Aliter enim civis agere debet, aliter peregrines; item, aliter magistratus vel princeps vel dominus. Aliter privatus vel subditus vel servus. Sunt praeterea dignitatis, loci, aetatis, temporis, differentiae, ut aliter sacerdos, aliter popularis, aliter iuvenis, aliter senex, aliter in templo, aliter in senatu vel in foro, aliter in bello atque apud exercitum, aliter domi, cum pax est, verba faciat. Permagni quoque refert apud quos dicamus vel ad quos scribamus. Aliter enim apud senatum, aliter apud populum, aliter apud principem, aliter apud amicum loquimur. Quarum quidem personarum habere rationem prudentia atque usus vitae potius, quam ars ulla docere nos potest. Verum tamen nos quoque ea quae praecipi hac de re posse videbuntur, suo loco dicemus. Res omnis, quae in consultationem venit aut possibilis, quod Graeci gr-dunaton vocant aut utilis aut honesti rationem habet. Neque vero utile ab honesto separo, quod aliud utile, aliud honestum esse censeam, sed quia cum imperitis, ut plurimum, agimus, qui

Torna all'inizio