quod, in quocumque sunt hec quattuor, non conueniunt facta
sua. Quorum vnum est in arte propria negligentiam habere,
secundum est mandata legis disrumpere, tercium est omnia
credere, quartum vero omnem sapientem denegare. Decet
autem vnumquemque sapientem meditare suum consilium in
mente sua et considerare illud, et non recipiat a quocumque
homine, etsi fidelis sit, et non perseueret in aliqua re peccati,
nec cogitet in ipsa frequenter; et quando interponitur ei aliquid
difficile, non introducat se in illud et non imponat se
in aliqua re dubia, donec sciat eius rectitudinem. Ne sit sicut
ille qui deuiat a via, quoniam, quantumcumque magis
procedit, tanto magis prolongatur a termino; vel sicut ille
qui, cum senserit aliquid in suo oculo, non cessat eum fricare
et agitare, donec eueniat in malum maximum. Debet etiam
vir intelligens credere in diuino iudicio et conformare se in
bonis operibus et eligere hominibus quod elegit sibi ipsi, et
euitare eis quod euitat sibi. Quicumque igitur studet in hoc
libro, meditetur in isto capitolo, vt intelligat istud, quoniam
qui nouit quod continetur in eo, non indiget alio libro.
Inquit ille qui transtulit hunc librum ex lingua Persarum
in linguam hebraïcam: Quando studuimus in hoc libro,
visum est nobis addere in eo vnum capitulum ex dictis Arabum
collectum, in quo declarauimus per verba vtilia et exposuimus
studentibus in dictis sapientie et diligentibus eam
huius libri secretum. Et est istud capitulum quod durat a
principio libri usque huc.
EXPLICIT PROLOGUS.
|
|