DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO NOSTROQUE SPIRITALI COMPATRI,
CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM AC PATRICIO ROMANORUM
HADRIANUS PAPA.
Omnipotens Deus, repertor omnium, in cuius manu sunt omnia iura regnorum,
reperiens secundum cor suum vestram excellentissimam regalem potentiam, ipse eam
ad magnam consolationem atque exaltationem spiritalis matris vestrae, sanctae catholicae
atque apostolicae concessit ecclesiae; quem vicae apostolica poscimus, premia
vobis vite donari aeternae.
Quapropter suscipientes Georgium reverentissimum et sanctissimum episcopum
nostrum, a vestra triumphatorissima precellentia tanta bona de vestra laboriosa certamina
atque beneficia, quae erga beatum Petrum, clavigerum regni caelorum, et
nos geritis, denuntiavit, quod, si enucleatius exarare voluissemus, nullo ori nostro
sufficeret sermo, ut opinor; sed ipse princeps apostolorum, fautor vester, beatus Petrus,
pro cuius amore haec omnia geritis, ipse vestrum protegat atque in omnibus dirigat
in triumphis regnum.
Verum quippe fidelem ipsum reverentissimum et sanctissimum praefatum episcopum
vestrum nostrumque reperientes, nimis eum vobis commendari poscimus, ut secundum
suam certam fidem atque dilectionem, quam erga vos et nos gerit, ita consolatus
prorsusque totus, nobis poscentibus, a vestra praefulgida regale potentia
mereatur per se clamare, ut, dum per nostrum suggessum vestram ampliatam super
se praecipuam habuerit undique benivolentiam, quietus pro vobis valeat fundere preces,
nosque in confessione beati Petri apostolorum principis solite orationes enixius pro
vobis fundentes praeces, super omnes barbaras nationes victores inveniamini atque
una cum praecellentissima filia nostra et spiritali commatre, domna regina, vestrisque
nobilissimis suboles, regni gubernacula in aevo fruentes, in aetheriis arcibus cum
sanctis omnibus regnare mereamini.
Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.
|
|