Ad quartum dicendum, quod ipsi non petebant Incarnationem, quam indubitanter
credebant futuram; sed petebant eius accelerationem. Vel dicendum, quod
non petebant pro se, quia non petebant aliquid fiendum in ipsis petentibus.
Ad quintum dicendum, quod quamvis mereamur vitam aeternam per fidem operantem
per dilectionem, non tamen oportet hoc dicere de Incarnatione: quia
vita aeterna est beneficium praestitum tantum personae merentis, Incarnatio
autem beneficium praestitum toti humanae naturae.
Ad sextum dicendum, quod beata Virgo non meruit Incarnationem; sed praesupposita
Incarnatione meruit quod per eam fieret, non quidem merito condigni,
sed merito congrui, inquantum decebat quod mater Dei esset purissima et
perfectissima Virgo.
Et per hoc patet etiam solutio ad alia.
ARTICULUS 2
Utrum gratia sit naturalis illi homini
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod gratia non sit illi homini naturalis. Gratia enim et natura dividuntur
ex opposito. Sed unum oppositorum non denominat aliud. Ergo gratia
non debet dici naturalis.
2. Praeterea, naturale est quod ex principiis naturae causatur, sicut igni ferri sursum.
Sed ex humana natura non causatur gratia. Ergo non debet dici naturalis.
3. Praeterea, Christus est eiusdem naturae cum aliis hominibus. Sed aliis hominibus
gratia non est naturalis. Ergo nec sibi.
4. Praeterea, per naturalia non meremur. Sed Christus meruit per gratiam
quam habuit, ut infra dicetur, dist. 18, art. 2, 3, 4, 6. Ergo non fuit ei naturalis.
SED CONTRA, causae proximae rerum naturalium sunt naturales. Sed Christus
per gratiam est naturalis Filius. Ergo gratia est ei naturalis.
Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod Christus divina gratia vel Divinitate non sit repletus
corporaliter, quod in littera dicitur. Omne enim quod est in aliquo corporaliter,
est in eo per circumscriptionem. Sed Divinitas non potest esse circumscripta.
Ergo non potest habitare in Christo corporaliter.
2. Praeterea, Deus magis elongatur a corporeitate quam Angelus, qui in comparatione
Dei corporeus est, ut dicit Damascenus lib. 1 de Fide, cap. 3. Sed
Angelus non est in aliquo loco, vel corpore, corporaliter. Ergo multo minus
Divinitas.
|
|