Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 182


8. Praeterea, in Nicaeno symbolo nulla fit mentio de descensu ad inferos. Ergo
videtur insufficienter articulos continere.
9. Praeterea, quaeritur quare in Nicaeno symbolo dicitur, non «creatorem», sed
«factorem».
10. Praeterea, fides de corpore Christi in sacramento altaris maximam difficultatem
habet. Cum ergo in nullo symbolorum de hoc dicatur aliquid, videtur
quod insufficienter in eis fides tradatur.
Solutio
Respondeo dicendum, quod articuli fidei distinguuntur dupliciter. Uno modo
quantum ad ipsa credibilia; et sic sunt quatuordecim: alio modo quantum ad
ipsos qui articulos distinxerunt; et sic sunt duodecim secundum numerum duodecim
Apostolorum. Quia autem articulus est veritas de Deo, hoc contingit esse
dupliciter: quia aut est de ipso Deo tantum, aut de Deo ratione naturae
assumptae. Si primo modo, contingit esse tripliciter: quia aut est de eo ratione
naturae, aut ratione personarum, aut ratione effectus proprii.
Si ratione naturae, sic habemus primum articulum: «Credo in unum Deum». Si
ratione personae, aut ratione personae Patris, et sic habemus secundum:
«Patrem omnipotentem»; aut ratione Filii, et sic habemus tertium: «Et in Iesum
Christum Filium eius»; aut ratione personae Spiritus Sancti, et sic habemus
quartum: «Credo in Spiritum Sanctum». Si ratione effectus, aut pertinet ad conditionem
naturae, et sic est quintus: «Creatorem caeli et terrae»; aut ad bonum
gratiae, et sic habemus sextum: «Sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum
communionem, remissionem peccatorum»; aut de perfectione gloriae, et sic
habemus septimum: «Carnis resurrectionem, vitam aeternam».
Quidam autem aliter distinguunt hos tres articulos: quia opus creationis includunt
in primo articulo, qui pertinet ad veritatem essentiae; et ultimum opus
dividunt in duos articulos, scilicet «carnis resurrectionem», unum articulum
dicentes, et «vitam aeternam» alium. Sed prima distinctio melior videtur: quia
Apostolus expresse ponit unum articulum de creatione, Hebr. 11, 3: «Fide credimus
aptata esse saecula verbo Dei». Et iterum completio vitae aeternae et
gloriae includit coniunctionem animae et corporis.
Item sciendum, quod opus creationis coniungitur articulo de persona Patris,
quia pertinet ad potentiam, quae appropriatur Patri. Duo autem alia opera
adiunguntur articulis de Spiritu Sancto: unde sibi appropriatur unio Ecclesiae,
quae importatur per hoc quod dicitur: «Sanctam Ecclesiam catholicam, remissionem
peccatorum»: et communicatio bonorum operum quae est per caritatem,
ut bonum unius alteri prosit.

Torna all'inizio