Sicardus Cremonensis: Chronica universalis

Pag 114


sed se Catharos appellabant, id est mundos, propter mundiciam, quam sibi arrogabant. Secundas
nuptias non admittebant, reconciliacionem penitentibus denegabant. Horum temporibus
fuit pestis, que pene genus humanum extinxit.
Anno Domini CCLVIII. Emilianus, natione Maurus, aput Romanos regnavit mensibus
II. Tercio namque mense luit penam tyrannidis occupate.
Anno Domini CCLVIIII. Valerianus et Galienus, Valeriani filius, aput Romanos regnaverunt
an[nis] XV. Valerianus in Retia electus est ab exercitu, Galienus Rome a senatu. Valerianus
persecutus est Christianos, sed non diu, quia, dum bellum gereret in Mesopotamia,
captus est a Sopore rege Persarum et aput Parthos ignobili servitute consenuit. Nam Sopor equum
ascensurus pedem eius cervicibus inponebat. Galienus vero prius feliciter, demum perniciose
gessit imperium. Nam eo in omnem lasciviam dissoluto Germani venerunt usque ad Ravennam, Alamanni
vastatis Gallis transierunt Ytaliam. Datia perditur, Grecia, Macedonia, Pontus et Asya
per Gothos depopulantur. Quadi, Sarmate Panonias occuparunt, Parthi Mesopotomiam et
Syriam. Germani obtinuerunt Yspanias ceperuntque Tereconem civitatem. Horum
igitur imperium Romano fuit nomini perniciosum illorum ignavia seu infelicitate. Galie
demum per Postumum et Victorinum, qui in Gallia purpuram accepit, receptae sunt. Demum
Galienus Mediolani moritur. Temporibus Galieni fuit Zeno Veronensis episcopus, qui
Galieni filiam demoniacam liberavit, cui rex coronam donavit. Hisque temporibus
Romae sedit episcopus Dionisius, qui parochias divisit et propter penitentes in singulis presbiteros
ordinavit. Cyprianus primo rethor, deinde presbiter, demum Carthaginensis episcopus, coronatur
martyrio, eodem die quo Cornelius, sed non eodem anno. Similiter et Marinus civis Iherosolimitanus
militaris martyr effectus est, Prothus etiam et Iacinctus. Sed Paulus
Samosatenus hereticus extitit, qui Christum solum hominem confitebatur, et Manes, a quo
Manichei, qui fuit de Persia, qui nunc dicebat se Christum, nunc Paraclytum, et fecit
duodecim discipulos adinstar Christi.
Anno Domini CCLXXIIII. Claudius aput Romanos regnavit an[no] I et men[sibus]VIIII.
Hic parcus fuit, modestus, iustus et regende rei publice ydoneus. Qui Gothos Yliricum et
Macedoniam vastantes prelio vicit, Alamannos prope lacum Benacum superavit; ob que clypeus
aureus et aurea statua fuit ei in Capitolio collocata, et post mortem divus appellatus est. Cuius
temporibus Marius et Martha cum filiis Audifax et Abacuc de Persida causa orationis
Romam venerunt, ubi martyrio coronati sunt.
Anno Domini CCLXXVI. Quintilius frater Claudii a senatu imperator eligitur, sed
XVI. die sui imperii aput Aquileiam occiditur.

1



5




10




15




20




25




30


Torna all'inizio