Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 81


arbitrio reservantur. Super quibus scire vos volumus, quod in hiis non intendimus obligari,
sed affectum, quem hactenus ad dominum P. et suos habuimus, nolumus sub obligatione restringere,
sed in plena libertate ac mera liberalitate servare.

II 81

Ex litteris vestris duo collegimus: festinam videlicet vocationem ab avunculo vestro et bonum exhortationis
ad pacem. Sane primum non prosequimur relinquentes illud providentie illius, qui vos cum
tanta celeritate vocavit; ad secundum non sufficimus, quoniam cum altera parte vix ita exquisita
forma posset haberi, que nihil dubitationis admitteret et ad quam se precise pars presens in alterius
absentia obligaret.

II 82

Procuratorem misistis satis industrium, sed mandati et expensarum sufficientia nudum, et ecce,
revertitur alio pro vobis in curia remanente. Ad hec scire vos volumus, quod duo debilitare videntur
cause vestre processum; unum in facto et aliud in iure consistit: in facto detentio obsidum, in iure
compositio facta coram venerabili patre S., tituli sancte Marie trans Tiberim presbytero cardinali.
Ceterum sciatis, quod dominus noster locutus est diligenter cum nuntiis .. ducis de oppressionibus
clericorum, et spes dari videtur in bonum, si verbum facti consortium non declinet.

II 83

Super hiis, que vestre magnitudinis littere continebant, quod potui, feci, et adhuc experiar, ut affectus
plenioris possibilitatis prosequatur effectum. Sane deliberatum erat de regressu in Campaniam,
cuius deliberationis causam notarius S., devotus noster atque fidelis, vobis exprimere poterit viva

Torna all'inizio