maiorum et stantes in curribus Emilianos 
Si coram Lepidis male vivunt?  
 4. Satisque putant nostri si canum nemorosis latratibus indulgent aut in 
aucupiis dies perdant, solo famose domus cognomine contenti. Non tamen 
ista contemno cum animus sepe motu corporis excitetur. Sed cuperem 
nobiles tales, ubi animo vacationem dederint, litteras amare, colere 
et exercere virtutes, ut quam nesciunt morum discerent reformationem. 
In ipsis etiam venatibus pugillares non sunt alieni, quos Plinium Secundum 
Veronensem, clarissimum oratorem, de cuius stilo libenter furor, 
dum sedebat ad retia, apros captabat, venabula disponebat, exercuisse 
legi; dicebatque illud ocium, quod venatori datur, magna cogitationis 
incitamenta esse et Dianam non magis montibus quam Minervam inerrare. 
 5. Sed ne, dum licenter vago, satiram scribere videar (licet illam hoc seculo 
non scribere difficile sit, in tanta maxime bonorum egestate, qua 
premimur) ad Cesaris Commentarios redeo, quos per gerulum meum 
ad vos mitto, summa, si bene auguror, cum affectione visendos, quorum 
vos participem facio, tanto libro dignissimum. Et licet satis sit, nihil 
tamen est satis quod dignus accepit; sitque cure vobis ne in alicuius manus 
dilabantur, qui illos thuris aut piperis apothecarios faciat, Ylerdam 
aut Uticam, ut utar Horatii verbo, sicut ineptas cartas transmictendos. 
Sed frustra id vereor: iam enim talem elegi personam cui dilectissimum 
mihi librum tute credendum putaverim, persuadens eque vobis ac mihi 
ut enitamur aliquid agere quo nos post mortem vixisse testemur.
  |  
  |