Battista Guarino: De ordine docendi ac studendi

Pag 30


eos ut venena horreant et detestentur. Deinde in praeceptore
colendo paternam sibi constituant sanctitatem; nam si eum
contempserint, eius quoque praeceptionem contemnant necesse
est. Neque enim existimandum est maiores illos temere
praeceptorem sancti voluisse parentis esse loco; sed ut ille
maiore cum diligentia benivolentiaque eos instrueret, ipsi
autem venerabundi eius dicta velut e paterna quadam affectione
manantia observanda esse crederent; quo circa ea in re
Alexandri Magni exemplum imitabuntur qui non minus se
Aristoteli praeceptori quam Philippo patri debere praedicabat,
propterea quod ab hoc esse tantum, ab illo et bene esse accepisset.
Qui vero animus ita institutus fuerit, optimam de se
spem pollicebitur, ut omnium non modo exspectationem, sed
etiam vota sit superaturus: nam, ut ait Crispus, «ubi intenderis
ingenium valet». In primis autem id cavendum erit ne rudibus
et indoctis ab initio praeceptoribus tradantur erudiendi, a
quibus illud Ciceronis consequantur ut «dimidio stultiores»
redeant quam accesserint. Ut enim tempus taceam quod amittunt,
efficitur profecto illud Timothei musici ut postea duplex
suscipiendus sit labor: alter quo ea quae didicerunt oblivioni
tradant, quod sane difficillimum est iuxta Flacci sententiam,
«quo semel est imbuta recens servabit odorem / testa diu»;
alter, ut ad meliores praeceptiones evehantur; quod etiam eo
tardius fit, quo in prioribus illis obliterandis necesse est operam
tempusque consumere. Omnino danda erit opera, ne pueri
propter litterarum disciplinam graviter et acriter verberentur;
habet enim ea res servile quiddam et generosus saepenumero
animus ita indignatur, ut plagarum causa iam tum litteras oderit
cum necdum gustare coeperit. Adde quod metu verberum
declamationes eis propositas non ingenio proprio componunt,
sed ab aliis occulte compositas afferunt; quod capitale et perniciosissimum

Torna all'inizio