Ioachim de Flore: Dialogi de prescientia Dei et predestinatione electorum

Pag 60


populi, qui est futurus malus, precedens pars eligitur et diligitur, ea scilicet que
prius migrat ex hac luce in confessione veritatis quam idem populus apostatando
a Domino malus fiat. Verumtamen – ut Dei bonitas ubique quantum in se est
presto esse intelligatur et nichilominus severitas qua iuste iudicat delinquentes –
sicut tempore Iudaici populi nec de ipso Iudaico populo defuerunt reprobi nec
de gentili electi, ita nunc multi Iudeorum credentes Domino salvi facti sunt et
multi inveniuntur de gentibus in cecitate relicti. Non igitur quia non elegit
Dominus populum Iudaicum in adventu filii sui, iccirco promissam sibi perdidit
benedictionem; set quia prescivit eum Dominus futurum superbum odivit et
reppulit eum, in ea dumtaxat parte in qua prescitus est superbus; dilexit autem
gentilem, qui minor et abtior eo fuit ad misericordiam obtinendam, ex eo scilicet
tempore quo, pro eo redimendo, filius eius venit in mundum. Alioquin, si Deus
non dilexisset Israel, hoc est illam precedentem partem que permansit in fide,
falsi, quod absit, essent omnes prophete et maxime Moyses, qui dicit quod Deus
dilexerit eum et elegerit eum ex cunctis gentibus ut esset ei populus peculiaris.
Set dilexit eum et salvos fecit multos ex eodem populo, secundum quod ostendit
Apostolus in epistola ad Romanos.

BENEDICTUS: Si ex ipso quoque populo qui designatus est in reprobo Esau
secundum electionem gratie non paucos asseris misericordiam consecutos, quomodo
verum est potius Deum minores et mundi infima elegisse?
IOACHIM: Non debet incognitum esse tibi id quod dixit Samuel ad Saulem ,
qui pari modo ut Esau ipsum Iudaicum populum designat: cum esses parvulus
in oculis tuis, caput te constituit Dominus in tribubus Israel
. Ex qua re manifeste
colligitur quod idem quoque populus a principio humilis fuit, quam tamen
humilitatem Dominus operatus est in eo; qui, ut esse posset humilis, fecit eum
descendere in Egiptum, ut esset ibi subiectus genti superbe atque hoc modo,
servitute confusus, aptus fieret qui consequeretur misericordiam, sicut scriptum
est: videns vidi afflictionem populi mei qui est in Egipto et gemitum eorum audivi
et descendi liberare eum
.

Torna all'inizio