Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 348


concupiscibilis. Similiter voluntas est superior ratione, secundum quod actus
rationis consideratur ut voluntarius et meritorius; et ideo caritas est forma prudentiae
et temperantiae. Similiter essentia animae superior est voluntate,
inquantum ab essentia et voluntas et omnes vires animae fluunt. Et ideo gratia,
quae est perfectio essentiae animae, constituens ipsam in esse spirituali, est
forma et caritatis et prudentiae et temperantiae; nec caritas esset virtus si esset
sine gratia, sicut nec prudentia si esset sine caritate, loquendo de virtutibus
infusis ordinatis ad merendum: neque temperantia sine caritate et prudentia.
Quidam autem dicunt, quod caritas et gratia sunt idem per essentiam. Sed de
hoc dictum est in 2 lib., dist. 26, art. 4, corp.
Ad tertium dicendum, quod ratio imponit modum omnibus viribus quae sunt sub
ipsa, et similiter voluntas omnibus viribus inferioribus ea. Sed ideo non posuerunt
philosophi virtutem nisi a prudentia formari, quia in voluntate, prout est finis ultimi,
et in essentia animae non posuerunt aliquam perfectionem superadditam naturae;
naturalis autem perfectio constat quod in omnibus virtutibus participatur.
Ad quartum dicendum, quod forma exemplaris incidit in idem numero cum
agente et fine; sicut patet in Deo; non autem forma intrinseca.
Ad quintum dicendum, quod inferiora participant perfectiones superiorum
secundum modum suum: et ideo participationes determinantur in participantibus
ex capacitate et natura participantium. Et ideo unaquaeque virtus quae est
in inferiori potentia, habet quidem formam, qua est virtus, ex participatione
perfectionis superioris potentiae; sed forma qua est haec virtus, habet ex natura
propriae potentiae per determinationem ad proprium obiectum; et hanc formam
et modum ponit unaquaeque virtus circa suum actum; et iterum illam formam
vel modum quem habet ex superiori; sic temperantia in actu suo ponit
modum proprium et prudentiae et caritatis et gratiae.
Solutio IV
Ad quartum quaestionem dicendum, quod caritas nunquam potest esse informis:
et in hoc omnes concordant. Hoc autem contingit secundum quosdam, ex hoc
quod caritas nihil est aliud quam Spiritus Sanctus. Sed hoc in 1 lib., dist. 17,
qu. 1, art. 1 et 2, destructum est. Secundum alios vero caritas est idem quod gratia;
quod in lib. 2, dist. 26, art. 4, reprobatum est. Et ideo oportet alias rationes
assignare. Potest autem huiusmodi ratio ex iam dictis haberi duplex. Prima ratio
accipitur ex effectu caritatis: quia cum caritas sit amicitia quaedam, quae requirit
convictum inter amatos, non potest esse caritas, nisi sit participatio divinae
vitae, quae est per gratiam; ideo caritas sine gratia esse non potest. Secunda
ratio potest assignari ex hoc quod ipsa motor est omnium virtutum et forma; unde
omne peccatum caritatem tollit, inquantum opponitur actui alicuius virtutis.
Et quia gratia non potest tolli nisi per peccatum, ideo caritas tollitur ablata gratia.

Torna all'inizio