Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 298


isto, quia non interfecisti reginam, cum ego interfecerim
eam. Tu vero ipsam a morte resuscitasti et mihi restituisti
eam, et propter ea deinceps nunquam mandabo tibi aliquid
facere et prepono te ex nunc super meo regno et populo
vt facias quod tibi videtur. Et respondens Beled: Ego sum
seruus tuus, domine rex; verumtamen vnum peto a te quod
nunquam festines aliquid magnum facere donec bene
premediteris super eo et futura respicias, et maxime in
causa huius mulieris cuius similis hodie in tuo regno
[non] inuenitur in gratia, pulcritudine et intellectu. Et ait
rex: Dixisti, [nec] oportet te mihi hodie de hac materia plus
dicere. Iam enim indoxisti me quod nunquam aliquod magnum
vel paruum faciam, donec illud decies respiciam. Post
hec datis regine Helebat pulcris vestimentis, permansit rex
in suo regno cum pace et exultatione et dierum longitudine.
Post hoc deliberauit rex consilium cum B[eled], vt perderent
totam progeniem illorum virorum quos vocauerat rex
pro expositione sui somnij et qui voluerunt perdere regem et
suam familiam; et exterminauerunt illos de mundo crudeli
exterminatione. Et remansit in pace rex, laudans Deum de
misericordia quam sibi contulit, et exaltauit Kynaron de sapientia
et intelligentia sua, quia sua sapientia et consilio liberati
sunt rex et sua vxor, [et] filius aliique fideles socij in
vita permanserunt.

Torna all'inizio