Salimbene de Adam: Cronica

Pag 250


derelinquo?». Tandem, superabundantibus guerris, Furlivii
ultimum diem clausit, et Guillielmottus in Apuliam est reversus,
vadens spoliatus et nudus, ita ut illud poeticum dicere posset:
Non eodem cursu respondent ultima primis.
Quod autem huiusmodi fraudulentie et derisiones et deceptiones
possint fieri in hoc mundo, minime dubitamus, quia inde
plura habemus exempla. Et primum de simulato Alexandro
tempore Augusti Cesaris, de quo in Historiis continetur.
Secundum de comite Frandie, qui in ultramarinis partibus
ultimum diem clausit. Post plures annos venit quidam, qui habitudinem
corporis comitis in omnibus videbatur habere, et obtulit
se comitisse Flandrie, dicens quod pater suus esset; et multas
conditiones referebat, per quas coniecturari poterat quod diceret
verum. Cum autem de consilio suorum quesisset ab eo quis eum
militem fecisset, respondere nescivit; et ideo iudicavit quod
suspendi deberet. Quod et factum fuit. Ideo dicit Sapiens, Eccle.
VII: Noli esse stultus, ne moriaris in tempore non tuo.
Tertium exemplum patet in Friderico imperatore deposito,
post cuius mortem repertus est quidam heremita reclusus, qui,
quantum ad effigiem corporis, imperatori similis in omnibus videbatur,
et multas conditiones regni et imperii curieque regalis
peroptime noverat. Hunc quidam principes et barones Sicilie et
Apulie regnum invadere et occuppare volentes, ipso consentiente,
de heremitorio extraxerunt, divulgantes quod viveret imperator.
Ideo enim iste heremita istis consentiebat, quia ex hoc sperabat
assequi divitias et honores. Sed Manfredus filius Friderici, qui
princeps appellabatur, fecit eum capi et diversis suppliciis occidi
precepit. Ideo congruit isti heremite quod Amasie regi Iudá a
Ioas rege Israel dictum fuit, IIII Reg. XIIII: Contentus esto
gloria et sede in domo tua
. Quod si iste heremita fecisset, nequaquam
interfectus fuisset. Ideo consulit Ecclesiasticus XXIX:
Minimum pro magno placeat tibi. Item Sapiens docet, Prover. I:
Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis. Si dixerint:
Veni nobiscum, fili mi, ne ambules cum eis. Prohibe pedem tuum

Torna all'inizio