et restauracione monasterii Capue morabatur, unde quoque ibi habitantibus 
fratribus victus et vestimentorum subsidia delegavit. ibi 
quoque vite sue terminum fecit. Obiit autem in pace tercio 
kalendas augusti, anno Dominice incarnacionis millesimo quinquagesimo 
tercio, indiccione tercia. In Casino vero Richcerio post 
annos septem defuncto, Petrus ordinatur. quo post annos duos 
expulso, quia nimis erat simplicissimus, Fridericus fit abbas, 
qui et Stephanus papa dictus est. quo post annum mortuo, 
Desiderius factus est abbas, qui fuit monachus monasterii Sancte 
Sophie Beneventanus, et idem postea papa dictus est Victor. 
Guaymarius princeps, et Bonifacius marchio interficiuntur 
Sanctus Leo papa nonus cum Normannis dimicavit iuxta civitatem. 
Post mortem domni Liutfridi abbatis supradictus Lando 
iterum mercatus ecclesiam Sancti Vincencii <in Capua> a civibus 
Capuanis, tenuit illam annis tribus. unde relacione facta a monachis, 
excommunicatus est a sancto Leone papa. Obeunte 
vero eodem pontifice, vocatus ad synodum ab eius successore 
<domno> papa Stephano, <ire contempnit>. unde idem ipse, cives 
Capuani cum illo pariter excommunicati sunt. coacti ergo ob hoc
  |  
  |