De mirabilibus vero, quae per eum divina maiestas operari dignata est, quia plura a memoria
lapsa sunt, quae recolo, pauca narrabo. Cum isdem vir Dei ieiuniis, vigiliis,
orationibus maximeque largitati elemosinarum esset intentus, tantam lacrimarum gratiam
Domino largiente promeruit, ut dubium non esset, quod illae lacrimae multa apud eum
impetrare valuissent, quae ex tam simplici humilique corde editae fuissent. Cumque fama
sanctitatis eius totam per eandem urbem claresceret, daemoniaca quaedam, quae graviter
vexabatur, ad monasterium, cui ipse praeerat, adducta est. Et cum ab eis, qui eam
duxerant, ut pro ea Dominum precaretur, magnis precibus fuisset obstrictus, convocatis
fratribus oratorium intravit atque multis effusis lacrimis preces pro ea Domino fudit statimque
ab ea daemonium effugavit.
4. Sed neque hoc sileam, quod veridicis viris de eodem venerabili viro narrantibus
agnovi, quod videlicet ita clarum est, ut nullis pene, qui intra moenia eiusdem praefatae
Lucensis civitatis commorantur, occultum sit vel incognitum. Cuiusdam nanque illustris
viri uxor infirmitate detenta iacebat in lectulo, quae adeo crescente languore ad extrema
perducta est, ut per tres dies sine sensu, sine voce recubans velut mortua haberetur.
Cumque omnes, qui aderant, funditus de eius vita desperarent, ad Dei hominem missum
est, ut pro ea omnipotenti Domino hostias precesque offerre dignaretur. At ille, ut erat
benivolus animo et ad supplicantium vota paratus, mox sacerdotalibus indutus vestibus,
ad altare omnipotenti Domino sacrificium oblaturus accessit. Igitur cum intra sacra missarum
sollemnia nomen illius memoraretur, illa in domo propria longe a monasterio posita
ex lectulo, in quo quasi exanimis iacebat, tanquam si ab aliquo vocaretur, respondit.
Cumque ab illis, qui aderant, interrogaretur, quid diceret vel cui responsum dedisset, illa
inquit: "Domnus Iohannes praepositus nunquid non est hic? Ipse enim vocavit me, illique
respondi." At illi obstupefacti ex tam inusitato, tam celebri tamque obstupescendo
miraculo, tum quia illam, quae fere exanimis iacuerat, sanam pene et incolumem videbant,
cum quia vocem illius tam longe positi audisse se referebat, statim ad monasterium curaverunt
nuntios mittere, ut, quid Dei servus ageret, agnoscerent et indicarent, procul dubio
credentes, quod non ab re mulier tam celeriter in lecto surrexisset responsumve dedisset.
Cumque illi, qui missi fuerant ad monasterium, oratorium intrassent, virum Dei invenerunt
iuxta altare stantem ac pro ea sospitatis auctori Domino sacrificium offerentem. Et suptiliter
notantes horam reppererunt eodem momento, quo intra sacra missarum sollemnia nominata
est, eam ex lecto surrexisse responsumque dedisse.
5. Felicis etiam memoriae Alexander papa vir disertissimus ac eruditissimus extitit,
qui primum Lucensem, postmodum vero Romanam ecclesiam rexit; ex cuius ore ea,
quae nunc refero, de eodem venerabili viro audisse me contigit. Cum quodam tempore
idem praefatus pontifex febre correptus graviter aegrotasset et cotidie languore crescente
vehementius fatigaretur, repente ei ad memoriam rediit, quod fama vulgante de praedicto
servo Dei saepius audierat, quod videlicet, quicumque febre detentus hausisset ex aqua,
quae de manibus illius defluebat, dum post missarum sollemnia abluerentur, mox recepta
sanitate liberaretur. Latenter igitur misit, qui sibi ex illa aqua aliquantulum afferre
debuissent. Cumque hii, qui missi fuerant, aquam, quam postulaverat, attulissent, mox
ebibit atque ita repente sanitati pristinae restitutus est, ut nulla in eo languoris illius
indicia remanerent
6. Alius quoque vir venerabilis vitae, Gumizo nomine, mente et habitu monachus
fuit, qui ex ulteriori Hispania nostrum ad coenobium veniens in hac vicina silva non
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
45
|