Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 222


nominationibus divinitatis compendium ponere, ait: quodqumque causale
est, quod sub genere discretorum haut contineatur, procedens ex
muneribus gratiarum eius benignitatis, que nominatur causa omnium
bonorum, id est procedens ex bonitate Sancti Spiritus, que est causa
omnium bonorum visibilium et invisibilium, hoc est quodcumque causale
a causa bonitate est inditum, id est coadunata et communis denominatio
totius divinitatis vel in essendo vel in faciendo bonum. Omne namque
bonum aut est tota divinitas, aut a tota divinitate factum. Unde ille denominationes,
quorum causa bonitas non est, bone non sunt, sicut hereticus
et hereses, scismaticus et scismata, diabolus et ydolum quod nichil est
in mundo, malum peccati, peccatum. Denique omnes privationes iusticie,
sicut vitium, adulter et latro, et quod privat omnem habitum ut
nichil, et omnia ficticia ut hyrcocervus, et facticia ut anulus, si a causa
bonitate non sunt, bona non sunt, nec Deus fecit ea. Sequitur.
[8]
De discretis nominationibus Patris et Filii et Spiritus Sancti
Discreta autem, Patris supersubstantiale nomen et causa. Decursis summe
divinitatis nominibus, ea que de ipsa coadunatim id est substantialiter
predicantur queque omni divinitati conveniunt, nunc ad personales
notiones, ad discreta trium personarum nomina transitum facit, ubi
nomen discretum eiusque nominis causam, unde est impositum, substantiale
fore assertione theologica dicit. Ait enim: discreta sunt Patris supersubstantiale
nomen et causa. Hoc nomen “pater” a causa paternitate
summo Patri impositum est. Quod cum diffinitione sancti Dionisii
supersubstantiale nomen esse tradatur, restat quod paternitas, unde impositum
est, fit supersubstantialis. Si autem est supersubstantialis, ergo
substantialis est; igitur non est accidentalis notio vel proprietas. Cui
consentit Ieronimus in Expositione fidei ita dicens: «Sabellii heresim

Torna all'inizio