CAP. II.—1. LANFR.  Nam ipsi scitis . Ipsi annuntiant 
quod verum est; vos enim scitis qualem  
introitum. Vel alia ratio, cur ei non sit necesse loqui.  
Vel, eripuit nos ab ira ventura, nam ipsi  
scitis introitum nostrum, quanta in eo passi  
sumus. 
2. AMBROS.  Quia non inanis fuit . Scitis, inquit,  
quoniam non absolute neque fortuitu ad vos venimus,  
sed passi multa. 
3. LANFR.  Non quasi hominibus placentes . Placere  
et in bono, et in malo invenitur, sed de quo placendi  
mihi hic locus sit, subjungit:  In sermone  
 adulationis . Adulari enim in malo semper  
invenitur. 
4. AMBROS.  Nec quaerentes . Cautissime posuit,  
 non quaerentes ; hoc est non hoc auspicantes, nec  
hanc habentes actus nostri intentionem.
  |  
  |