castro, et illos qui erant de Papia libere dimiserunt ire sine aliqua
pena. Et eodem anno capti fuerunt Terdonenses ab Alexandrinis
et Mediolanensibus, maior pars hominum dicte civitatis.
Et eodem anno captum fuit castrum Berselli a domino
Uberto marchione de Pellavicinis et a Cremonensibus in mense
Octobris. Est autem Bersellum castrum in episcopatu Parmensium,
quod condam civitas fuit, quam Longobardi funditus
destruxerunt.
Quo anno dominus Ghibertus de Gente assumpsit sibi dominium Parme cum
adiutorio beccariorum.
Anno Domini MCCLII dominus Ghibertus de Gente, civis
Parmensis, assumpsit sibi dominium Parme cum adiutorio beccariorum
Parme, quod tenuit multis annis. Et fecit in suo dominio
duo bona: unum, quod reduxit cives Parmenses ad pacem, aliud,
quod fecit murari aliquas portas dicte civitatis. Fecit autem multa
mala ibi, ut visum fuit Parmensibus, et ideo finaliter insurrexerunt
contra eum et deposuerunt eum de dominio et destruxerunt
domos eius tam in villa Campiginis quam in Parma, et exulem
miserunt eum Anchonam, ubi stetit usque ad ultimum diem
vite sue. Verumtamen, antequam omnino expellerent eum de
Parma, cum esset depositus de dominio et persona privata existeret,
habuit potestariam civitatis Pisane et postea Paduane. In
qua erat, quando translatum fuit corpus beati Antonii ad novam
ecclesiam. Ubi etiam fuit frater Bonaventura, generalis minister.
De octo stultitiis domini Ghiberti de Gente, quas fecit cum esset potestas
Parmensium. Et IIII superaddidit, que XII faciunt.
Require infra, carta CCCCLXII.
De iuditio faciendo et de facienda iustitia.
Mala autem domini Ghiberti de Gente fuerunt ista. Primum,
quia non bene tenebat partem Ecclesie, sed potius erat cum Pellavicino.
Verumtamen, quia potius volebat sibi dominium Parme,
|
|