<I>. Fuit igitur circa haec tempora apud regnum Francorum
vir quidam inclitus nomine Magafredus, qui et ipse Francigena
extitit, scilicet tempore Pipini ducis eiusdem prenominate gentis.
Hic vero, ut nonnulli tradunt, lineam consanguinitatis ab ipsis
egibus Francorum priscis traxisse temporibus. Fuit ętiam dives
in opibus hac terrarum fultus ruribus. His quoque diebus
Liutprandus rex Langobardorum apud Italiam strenue regnabat,
qui tante longitudinis fertur pedes habuisse, ut ad cubitum
humanum metirentur. Horum vero pedum mensura pro consuetudine
inter Langobardos tenetur in metiendis arvis, usque in
presentem diem, ita ut pedes eius in pertica, vel fune, XII, fiat
tabulam. Erat enim pius in pupillis et viduis, misericors in iudiciis,
|
|