Raimundus Lullus: Ars amativa boni

Secunda distinctio


2. De fine et intentione
Ea, per quae, sub ratione finis et intentionis, consistunt uoluntas
et intellectus alligabiles, haec ad amandum bonum et hic ad
uerum intelligendum, praesenti regula intendimus indagare.
Consistit autem intentio duplex, uidelicet prima et secunda:
Prima quidem est, ad quam se habet secunda, et secunda, quae
dirigitur ad primam; sicut Deus et omne creatum, homo et cetera
sub homine, et sic de consimilibus: Deus enim est per primam
intentionem, et omne creatum per secundam; atque homo per
primam intentionem, et cetera sub homine per secundam, et sic
de consimilibus istis. Finis uero est perfectio rerum, sicut Deus,
qui est omnium finis, et sicut homo, qui est omnium corporalium
finis, cum propter hominem Deus creauit ea. Finis ergo prima intentione
consistit, et id, quod se habet ad finem, consistit secunda;
sicut comedere, indui, habitare et cetera huiusmodi, sunt
secunda intentione, et uiuere prima intentione, cum comedendi,
uestiendi, habitandi et cetera, sit uiuere finis.
In rebus creatis, secundum earum multitudinem et diuersitatem,
multae sunt intentiones et fines; et secundum maioritatem
nobilitatis in bonitate, magnitudine et cetera, quarundam illarum
super alias, sunt aliae intentiones et fines super alias, sicut in homine
intellectualia seu spiritualia sunt prima intentione et corporalia
secunda intentione, cum anima sit finis corporis et sicut
in corpore potentia elementatiua existit per secundam intentionem
et uegetatiua per primam, atque uegetatiua per secundam
et sensitiua per primam. Et sic de gradu in gradum usque ad potentiam
rationatiuam, quae est finis et intentio prima potentiarum,
sub ea consistentium, ac etiam omnium pertinentium sub
eisdem.
Homo consistit prima intentione; anima uero et corpus eius
consistunt intentione secunda. Similiter et bonitas, magnitudo et
cetera principia, de quibus homo compositus constat, sunt intentione
secunda et ipse homo prima, cum totum maius sit et nobilius,
quam partes eius. Recolere, intelligere et diligere hominis
sunt intentione prima; sed eius uidere, audire et cetera, sunt intentione
secunda. Atque bonitas, magnitudo et cetera, recolendi,
intelligendi et diligendi sunt intentione prima; bonitas uero et
magnitudo et cetera, temporalium diuitiarum, honorum et prosperitatum
sunt intentione secunda. Bonum recolere, bonum intelligere
et bonum diligere sunt intentione prima; bonitas uero
illius recolere, intelligere et amare sunt intentione secunda. Ergo
uirtutes intentione secunda sunt desiderabiles, ut sint habitus
bonus, magnus et cetera, memoriae, intellectus et uoluntatis. Actus
quidem potentiarum consistunt intentione secunda, sed ipsae
potentiae intentione prima, quemadmodum intellectus intentione
prima consistit et eius intelligere secunda, et sicut uisus intentione
prima et uidere secunda; et sic de aliis huiusmodi potentiis.
In aliquibus autem ratione obiecti sic est, quod actus potentiarum
sunt intentione prima et ipsae potentiae secunda; sicut
intelligere directum ad Deum melius est, quam intellectus
ipsius intelligere, et sicut uidere directum ad colorem melius est
secundum finem, quam sensus, cum intellectus per uidere colorem
intelligat eum.
Orbis et omnia, quae in eo sunt, secunda intentione consistunt;
uita uero perpetua est intentione prima, cum praesens uita sit
propter futuram uitam aeternam et non e contrario; et ideo mundus
iste intentione secunda diligibilis est, et uita perpetua intentione
prima.
Cum Deus sit summus omnibus et omnium finis, debet unusquisque
semet ipsum diligere intentione secunda, et Deum
prima; obligatus est ergo quisque diligere uelle suum, ratione
amoris domini Dei nostri, et desiderare magis intelligere Dei,
quam suummet intelligere, et bonitatem, magnitudinem et cetera,
Dei magis, quam suam bonitatem, magnitudinem et cetera, et
magis ea, quae Deus intra et extra se operatur, quam ea, quae
homo in se ipso uel in alio agit.
Deus intentione prima diligit semet ipsum, intentione uero secunda
diligit omne creatum, cum amor illius in tantum nequeat
extendi ad amandum alia, quantum se ipsum. Hac igitur ratione
creauit Deus omnia ad se ipsum, et haec est finalis intentio, quare
cuncta creata sunt ad esse deducta. Vnde constat Deum creasse
omnia ad se diligendum et amandum ab angelis et hominibus,
cum omni, quod existit. In Deo nulla est intentio secunda, cum
quicquid in Deo est, sit intentio prima et finis; Deus enim est sui
ipsius finis et suamet intentio. Idcirco diligit Deus tantum suam
bonitatem seu magnitudinem et cetera, quantum se ipsum. Vnde
sequitur hominem obligatum esse diligere Deum secundum quod
Deus diligit semet ipsum; cum autem Deus diligat plus semet ipsum,
quam hominem, obligatus est homo totus plus Deum diligere,
quam se ipsum.
Secundum ea, quae de intentione et fine dicta sunt, innuit
amantia praesens de suis principiis discursum fieri per regulam
iam expletam; quoniam, sicut ipsa principia magis diffuse partibus
essentialibus substantiae, quam accidentalibus eius traduntur,
cum partes essentiales sint finis et intentio prima partium accidentalium,
sic applicatis ipsis principiis ad amandum et intelligendum
sub forma intentionis et finis, magis applicabuntur
ipsa ad amandum et intelligendum ea, quae sunt intentione
prima, quam ea, quae sunt intentione secunda. In ipsa namque
maiori applicatione existunt naturaliter ea, quae sunt finis amabilia
intentione prima et ea, quae se habent ad finem intentione
secunda. Super hoc igitur in deductione naturali et artificiali doctrina
traditur alligandi uoluntatem ad amandum bonum et intellectum
ad ueri discretionem.
3. De definitione
Modus definiendi praesenti regula traditur, ut rerum definitione
alligetur uoluntas ad eas amandum, secundum earum definitionem.
Ipsas autem definitiones duobus modis fieri oportet, uidelicet
secundum proprietates essentiales et proprietates accidentales,
sub definiendorum generibus et speciebus. Subiectum
uero ipsarum definitionum quadripartitum est generaliter, uidelicet:
In finem, in agens, in formam et in materiam.
Definitio quidem essentialis fit, sicut cum definitur ignis per
ignectiuitatem et ignibilitatem, et substantiam eius; solius ignis
est substantia ignectiua et ignibilis et ignire. Definitio uero accidentalis
datur, cum definitur ignis per suas qualitates proprias,
quae sunt caliditas et diffusio et cetera huiusmodi, quoniam talia
proprie sunt solius ignis, uidelicet immediate. Quamuis autem
ignis et cetera elementa sint una corporalis bonitas, magnitudo
et cetera, nihilominus bonitas, magnitudo et cetera ignis distinctae
sunt a bonitate, magnitudine et cetera aliorum elementorum;
et quoniam praedictae proprietates innatae sunt naturaliter in
bonitate, magnitudine et cetera ignis, retinet ipse ignis esse specificum
indiuiduum definitum. Hoc idem suo modo sequitur de
ceteris elementis.
Omnes plantae de una generali bonitate, magnitudine et cetera,
uegetatiuis et uegetabilibus constant. Sed sub ratione uegetationis,
quaelibet earum secundum proprietates substantiales et
accidentales definitur, sicut dactylus, qui proprietatem habet
essentialem generandi dactylos et multiplicandi speciem suam;
habetque dactylus mas proprietatem in dactylum femineam generandi
dactylos, semine maris attingente semen femineae. Haec
autem proprietas solius est dactyli specialis.
Definitio sensuum corporalium fit per essentialem proprietatem,
sicut uisus, qui per uidere definitur, quoniam solius est uisus
uidere; fitque per accidentalem proprietatem, cum definitur
sensus ratione determinationis proprii obiecti, sicut uisus per colorem;
ad solum namque uisum color determinatur.
Voluntas etiam definitur per suam essentialem proprietatem,
quae est uelle; soli namque uoluntati uelle creatum est. Sed definitur
per accidentalem proprietatem ratione obiecti sui, sicut
per amabilitatem et odibilitatem obiecti uoluntatis, quae sunt
accidentales proprietates solius uoluntatis.
Definitur quidem homo per essentialem proprietatem suam,
cum animalitate, sicut per hominificandi proprietatem. Nullius
enim animalis est generari hominem, nisi solius hominis, nec aliquod
animal, praeter hominem solum, utitur ratione. Sed definitur
per proprietatem accidentalem homo, sicut per risibilitatem
aut per locutionem aut per scribere, uendere, emere et cetera,
quae solius sunt hominis tantum.
Sol similiter definitur per proprietatem essentialem sibi numeralem,
quae solius est Solis, sicut per solifactionem et soleitatem,
cum quibus bonitas, magnitudo, duratio, potestas, instinctus, appetitus
et cetera principia, quae innata sunt caelestibus corporibus,
constituunt substantiam indiuiduam Solis, existentia ratione
essentialis proprietatis, in ea solificata. Hoc idem est de Luna et
de quibuscumque aliis caelestibus corporibus suo modo. Definitur
uero Sol accidentaliter per accidentalem proprietatem,
quam habet ratione suae extrinsecitatis, sicut generare diem per
sui praesentiam et per sui absentiam noctificare.
Definitio etiam firmamenti fit per essentialem proprietatem firmamenti,
cum suis primis principiis, sicut est per summam corporis
extensitatem et summum motum corporis, ad quas bonitas,
magnitudo et cetera, firmamenti contractae, constituunt firmamentum;
et fit eius definitio accidentalis per proprietatem accidentalem,
quae est summa continentia corporalis et prima
motio corporalis; et habent istae esse accidentales proprietates
firmamenti, quoniam ad alia dependent, quae non sunt substantia
firmamenti. Continentia namque octauae sphaerae, quae est
ipsum firmamentum, sub ambitu suo continet septem alias
sphaeras inferiores, existens primus corporalis motor earum.
Definitio essentialis angeli est per essentialem angeli proprietatem,
quae est summa entitas bonitatis, magnitudinis et cetera,
extra Deum et summa Dei extrinseca similitudo. Nam angelus est
ipsum, quod constat ex ipsis similitudinibus Dei, uidelicet ex bonitate,
magnitudine, duratione et cetera, quae magis habent entitatis
in angelo, quam in aliqua alia creatura. Est autem accidentalis
definitio angeli per accidentales proprietates, quae est
uerorum tam sensualium, quam non sensualium attinctio non
sensualis. Est enim angelus creatura attingens ueritatem, non existente
sensitiuitate et sensibilitate ei necessaria, quemadmodum
homini.
Definitur autem essentialiter bonitas et suo modo unumquodque
aliorum principiorum uniuersalium huius Artis, per essentialem
sibi proprietatem, sicut per bonificatiuitatem et bonificabilitatem
et bonificare bonum. Est autem accidentalis definitio bonitatis
aliam rem a bonitate, ratione bonitatis, esse bonam, ut magnitudine,
ratione bonitatis, esse bonam et sic de aliis principiis
huius Artis suo modo.
Essentialis definitio Dei fit similiter per diuinas proprietates essentiales,
sicut per conuersionem Dei et suae bonitatis et magnitudinis
et cetera, quae est eademmet numero conuersio suae bonitatis
et suae magnitudinis et cetera, et sui existere et agere,
uidelicet suae bonitatis et cetera, et sui bonificare et cetera. Est
enim Deus bonitas, magnitudo, aeternitas, potestas, sapientia,
uoluntas et cetera; solius Dei tantum est eum esse istas. Est etiam
Deus existere quod est agere et e contrario, quoniam sicut Deus
est ipsa suamet deitas, sic etiam est suummet intelligere et amare
suam deitatem, unitatem, bonitatem et cetera, et actus earum.
Hoc autem est solius Dei proprium nec potest hoc habere aliqua
creatura, quoniam sic esset Deus, quod est impossibile. Nec
possunt conuerti existere et agere creaturae et solius etiam Dei
est proprium, ita quod non alicuius entis creati, scilicet: `Bonitatem
esse in magnitudine' esse `bonitatem esse magnitudinem'
et e contrario et sic de ceteris dignitatibus Dei, ita quod `esse in'
et `conuerti' in Deo conuertuntur. Sunt autem proprietates Dei
accidentales rerum creatio et mortuorum suscitatio et miraculorum
actio et cetera similia istis.
Secundum ea, quae de definitione dicta sunt, doctrina patet
obiectata humano intellectui sub obiecti ueri ratione, quod necessario
est bonum amabile propter ipsius bonitatem, cuius oppositum
odibile consistit. Hac enim amabilitate et hac odibilitate
est uoluntas alligabilis ad amandum ipsum obiectum uerum, hac
regula de definitionibus definitum: Amabilitas enim et odibilitas
sunt proportionabiles uoluntati. Consistit igitur haec regula de
definitionibus instrumentum et aptitudo habendi doctrinam et
modum alligandi uoluntatem ad multum diligendum bonum et ad
illum amorem in durabilitate boni amoris conseruandum, diligendo
magis quaecumque, secundum eorum definitiones essentiales,
quam secundum eorum definitiones accidentales; prout
praedicatum maiorem habet naturam et similitudinem sui subiecti,
sicut homo magis necessitatur esse animal ratione animalitatis,
quam risibile ratione risibilitatis et sic de similibus istis.
4. De generatione
Manifestando generationem, uidelicet modum, per quem generabilia
generantur, manifestatur generationis amoris doctrina,
per quam habetur cognitio ligandi amorem, quoniam simili
modo, quo generatur, ligabilis est ad bonum amandum.
In obuiatione, quae mutua fit simplicium elementorum, attingente
quolibet eorum, et agendo et patiendo, mouente quodlibet
aliud, elementa composita de ipsis simplicibus generantur.
Nam ex hoc, quod ignis simplex non augeri potest nec corrumpi,
nec ab ignis simplicis specie etiam alterari, cum iam perfectione
sua perfectum existat, habens omnes ipsas circumstantias, quae
ad ignis essentiam pertinent, oportet, ut de ipso igne simplici et
de ceteris tribus elementis simplicibus, habentibus easdem conditiones
similes praedictis conditionibus ignis, sequatur elementum
compositum, de illis quattuor multiplicatum, ut ignis compositus
uel aliquod aliorum.
Iste siquidem ignis compositus in se, simplicia continet elementa;
sed, quoniam plus est in eo ignis simplicis, quam alicuius
aliorum simplicium, ob hoc nomen sortitus est a maioritate suae
partis simplicis nominatum, sicut aqua composita sensibilibus
`aqua' dicitur, quoniam plus est in ea aqua simplicis, quam aliorum
simplicium elementorum. Hoc idem est similiter de terra,
quam uidemus et habitamus, et de aere, quo respiramus; generata
sunt ergo haec elementa composita per mixtionem simplicium,
existentia corruptibilia et alterabilia in quantitates, qualitates
et cetera, secundum simplicium mixtionem. Hoc idem est de
quibuscumque rebus compositis de ipsis simplicibus elementis,
ut de animalibus, plantis et metallis.
Planta plantam generat, conuertens in speciem suam ipsa elementa
composita, cum quibus ab extra participat intra se ipsam.
Fit autem haec generatio, quoniam agens planta id elementorum
compositorum, quod in speciem suam conuertit, non potest
conuerti in esse proprio numerali, quod per se complementum
habet. Quare conuertit illud per uiam uegetationis aut in nutrimentum
aut in generationem, generans plantam aliam numero,
dando speciem suam eidem in alio numero indiuiduato, eademmet
specie substantiato. Suum autem numerum ei dare nequit,
quoniam permanet agens generans, substantia per se stans; alia
uero planta permanet passibile genitum, quod ipsum agens generans,
in suo numero specifico, retinere nequit, cum unitate
numerali specifica iam plenum consistat, nec illa influentia, quam
transmittit specifica unitate in numerali, uacua fore potest. Vnde
necesse est illam influentiam in alium specificum et indiuiduum
unitatis numerum genitum pertransire.
Haec eadem etiam generatio fit similiter in animalibus; modus
tamen diuersus est, cuius diuersitatis est manifesta. Quemadmodum
homo, cum agit bonum, agit illud sub ratione bonitatis; et,
cum agit magnum, agit illud sub ratione magnitudinis, sicut
homo sub ratione uisus uidere generat et sub ratione auditus audire,
et sic de ceteris sensibus humanis. Fit autem haec generatio
ab homine deducente ad actum ea, quae secundum materiam
continet in potentia, et quae secundum formam continet in habitu,
sicut uidere, quod est in potentia, quia uisus de uisibili bonitate,
magnitudine et cetera, materialiter constat, et quod est in
habitu, quia uisus de uisiua bonitate, magnitudine et cetera, formaliter
constat. Mouens igitur homo uisum suum, generat secundum
modum et naturam ipsius uisus uidere, deducens per uiam
potentiae et habitus illud in actum.
Haec autem generatio fit intra sensum; sed ad hoc auxiliantur
exteriora, quoniam eorum uisibilitas in propinquam et essentialem
sensus uisibilitatem conuertibilis est, operantibus ad hanc
conuertibilitatem luce, diaphanitate, colore et cetera huiusmodi,
et oculo, qui est organum sensatum sensus, formando sensantis
illum organum de se ipso, habens suam naturam in sensus natura
sustentatam, utraque natura, scilicet et sensus et organi,
existentibus coniunctis, et existente una linea continua per illud
organum totum extensa. Haec siquidem linea ex quattuor elementis
composita est, participans continue, cum illa linea, quae
consistit inter oculum et substantiam coloris obiecti, apprehendentis
uidendo illud obiectum subiectatum colori uisibili, quam
sensus assumit; et propter hoc uidere generatur, quoniam ipsa
linea, cum sit una intra et extra oculum et sensata intra ipsum
organum, repraesentat intra in parte sensata obiectum, uidelicet
coloratum, quod est extra uisibile remotum, conuertibile uideri
per conuertibilitatem uisibilis interioris, de sensu et organo constantis.
Secundum igitur ea, quae dicta sunt, generatur uidere per
lineam continuam compositam ex multis partibus, quarum alia in
alia continue existit; et hoc idem est de ceteris sensibus suo
modo.
In homine consistit imaginatio constituta ex elementali linea
sensata, existente ipsa imaginatione alia linea, in qua similitudines
ipsius lineae sensatae, uegetatae et elementatae sic apparent,
quemadmodum similitudines elementorum simplicium in compositis
elementis. Haec autem imaginatio de principiis constat,
quae sunt bonitas, magnitudo et cetera, constituta de imaginatiuo
et imaginabili, sub ratione bonitatis, magnitudinis et cetera,
quia quodlibet ipsorum principiorum tendit actiue et passiue ad
eam componendam. In illo quidem imaginabili principio, quod
est de ipsius imaginationis essentia, conuertit homo imaginabile
remotum eo modo, quo de uisu dictum est; et ideo consimili
modo attingit in imaginatione sua similitudines sensuum, imaginando
tunc cum sensibilia non ad praesens sensibus obiectantur;
et inde generatur imaginari, ut absentia sensibus obiecta
restaurentur in imaginatione, in qua homo sensualium figuras
assumit.
Humana uoluntas ex intellectuali bonitate, magnitudine et cetera,
constat; quodlibet enim horum principiorum sub ratione
formae et materiae tendit constituere illam. Nam bonitas tendit
ad eam bonificatiua et bonificabilis, et magnitudo magnificatiua
et magnificabilis, et sic de aliis principiis; unde constat ipsa uoluntas
amatiua et amabilis, sub ratione bonitatis, magnitudinis et
cetera; et propter hoc homo uelle de uoluntate sua generat, sub
ratione bonitatis, magnitudinis et cetera.
Verumtamen, huic generationi sunt multa necessaria, uidelicet
memoria et intellectus et potentiae istis coniunctae, de quibus
corpus compositum est; ac etiam disparata, quod est quia uoluntas
coniuncta est memoriae et intellectui, de quibus tribus constat
anima rationalis; et quia ipsa uoluntas et intellectus et memoria
coniunctae sunt corpori una anima rationalis, uolificat uoluntas
omnes potentias corporis sibi coniunctas ita, sicut de uisu
dictum est, atque memoria memorificat et intellectus intellectuificat
uoluntatem et easdem. Et propter hanc influentiam ex una
potentia ad alteram, generatur de uoluntate uelle, cum quo uoluntas
amabilia uel odibilia sumit obiecta, prout ipsa sunt
memorabilia, retentibilia aut labilia et prout sunt intelligibilia,
affirmabilia uel negabilia.
Per haec igitur, quae de generatione praesenti regula dicta
sunt, data est doctrina ligandi artificialiter uoluntatem ad bonum,
magnum et cetera, amare conceptum, secundum ea principia, de
quibus homo compositus est et unitus, ut dictum est. Nam, modus
et natura huius compositionis et unionis adsunt ad bonum
amandum naturalis operatio uoluntati, et oppositum huius est ei
innaturalis operatio suis principiis opposita, et eisdem etiam,
cum quibus est coniuncta et cum quibus habet participare.
5. De realitate et ratione
Realitatem et rationem considerantes, intelligimus per realitatem
rei entitatem intellectae, per rationem uero accipimus rei similitudinem
in conceptu, quem generat anima rationalis, tunc
quando considerat realitates rerum per earum similitudines. Et
quoniam ipse amor, quem hac Arte inquirimus et de quo doctrinam
damus ligandi illum ad bonum amandum, est mentis conceptus
rationabilis, propter diligere aggregatus ex rerum realium
similitudinibus et unitus; idcirco, dando doctrinam regularem ex
realitatibus rerum et ex ratione ab eisdem sumpta, datur doctrina
regularis ligandi amorem ad bonum amandum, quod fit tractando
amorem secundum rerum realium entitatem per conseruantiam
concordantiae rerum et suarum rationum in bonitate, magnitudine
et cetera, iuxta huius Artis processum.
Bonitas, sub cuius esse bonificantur omnia, consistit ens reale,
eiusque similitudo est bonificatio, existens ens reale, ut de substantiali
bonitate substantiale bonum generetur, quod fit, cum
agens naturale generat bonum productum ens reale substantiatum;
et quod dictum est de bonitate, idem est de magnitudine et
cetera.
In substantia composita de bonitate, magnitudine et cetera,
consistit realiter bonitas magna et magnitudo bona, et sic de ceteris
principiis; et est ipsa bonitas magnitudinis similitudo bonitatis
et magnitudo bonitatis similitudo magnitudinis. Haec autem
similitudines sunt entia realia accidentalia, sustentata in partibus
subiectiue realiter substantialibus, quae sunt bonitas, magnitudo
et cetera.
Ignis simplex in elementato consistit ens reale; ignis uero compositus
est simplicis ignis figura. Haec autem figura est ens substantiale
realiter, et hoc idem est de ceteris elementis et qualitatibus
eorum. Ignis enim existens substantialiter ens reale, habens
proprie realem calorem, subiectus est calori aliorum elementorum,
qui scilicet calor similitudo permanet et figura caloris ignis,
in ceteris elementis sumentibus caloris habitum ex ignis proprio
calore, ipsa elementa calefacientis.
Cristallum positum supra subiectum coloratum similitudinem
coloris ipsius subiecti recipit, existentem reale accidens, quod in
cristallo figura coloris subiecti consistit. Hoc idem etiam est de
ceteris similibus istis, sicut patet in speculo, quoniam propter
eius diaphanitatem maximam similitudines rerum ab extra receptat
existentes accidentia. Hoc idem est similiter de quinque
sensibus corporalibus, sicut de uisu in oculo, qui scilicet uisus
recipit in oculo figuras substantiarum et eas similitudines rerum,
quas speculum sumit ab extra.
Cum oculi ab obliquo speculo similitudines in obiecti dispositione
contraria recipiunt, tunc attingit uisus reales dissimilitudines.
Anima uero ipsas dissimilitudines intelligens, accidentalem
concipit rationem, in qua dissimilitudines illas attingit. Haec
autem ratio est ens reale accidentale, quod est figura et similitudo
realis rationis substantialis animae rationantis. Et haec ratio,
quae figura est et similitudo rationis substantialis animae,
est ipsa ratio, quam inquirimus ad alligandum amorem ad rationabiliter
amandum. Haec siquidem ratio, quam scrutamur, est intellectuale
speculum, in quo praedicta tunc illucescunt, cum ipsa
ratio illa recipit obiectiue. Hoc autem speculum ex similitudinibus
intellectualibus constat, quae sunt recolere, intelligere et
amare.
Istae etiam similitudines sunt interiorum formarum figurae; recolere
namque figura est et operatio memoriae et intelligere intellectus
et diligere uoluntatis. Istis etiam talibus figuris utitur
anima, ratione sumens et attingens in eis obiecta, prout ipsa sunt
recolibilia et intelligibilia ad amandum uel odiendum, secundum
influentiam animae naturalem, quam habet a suis propriis principiis,
de quibus ipsa constat, uidelicet ex bonitate, magnitudine
et cetera, constituentibus memoriam, intellectum et uoluntatem,
animae potentias essentiales.
Hoc itaque habito, sicut dictum est, ligatur igitur uoluntas per
uiam rationis ad amandum, cum proportio fit et concordantia inter
realitates et similitudines obiectorum ante dictas, cum realitate
et ratione animae, ut ipsa anima, exteriora sumens, secundum
eorum bonitatem, magnitudinem et cetera, significet et demonstret,
in ratione sua, suorum principiorum interiorum similitudines
ac etiam exteriorum; et quoniam haec ita tractabilia, ut
dictum est, sunt naturaliter recolibilia, intelligibilia et amabilia et
contrarium sit in odio animae naturali, consistit utique uoluntas
naturaliter ligabilis ad amandum interiora et exteriora.
Cum humana ratio per interiora principia peccat, in contrarias
similitudines exteriora recipiens, sicut gustus infirmus dulcedinem
pomi in amaritudinem, tunc peccant interiora principia
transmittere suas reales similitudines rationi; sicut peccator, qui,
licet esse suum de bonitate, magnitudine et cetera, realiter constet,
agit tamen malum, sub ratione bonitatis, et paruum, sub ratione
magnitudinis, habetque sub ratione sapientiae ignorantiam
et sub ratione amantiae odientiam. Hoc idem etiam contingit similiter,
cum interiora principia peccant ratione exteriorum obiectorum,
quemadmodum uisus ad uidendum ueras similitudines in
obliquo speculo, quod contra realitatem et rationem rerum
earum quidem dissimilitudines repraesentat. His ergo sic existentibus,
ut dictum est, ligabilis est uoluntas ad amandum similitudines
et odiendum dissimilitudines ante dictas.
6. De pvnctis transcendentibvs
Puncta transcendentia duobus modis consideramus, quorum
primus est ascensus intellectus ad intelligendum uera super potentias
eidem subiectas; illa quidem uera secundum naturam
suam attingit in se ipso. Potentiae uero, quae intellectui subiectae
sunt, sunt haec, scilicet: Elementatiua, uegetatiua, sensitiua,
imaginatiua, quae potentiae sunt corporis, cum quo humanus intellectus
constat unitus. Secundus modus est transcensus intellectus
ultra uel super naturam propriam, attingens rei ueritatem
in natura et uirtute obiecti. Per hanc regulam intellectus illuminat
uoluntatem ad amandum uera diligibilia et odiendum falsa
odibilia. Hac siquidem illuminatione consuescit uoluntas et incenditur
diligere altissima uera, in amandi natura et super naturam
et potestatem, quam habet ad amandum, sequendo modum
intellectus in transcensione potentiarum subiectarum et in dilectione
super se ipsam altissimorum obiectorum.
Transit intellectus sensus corporales, intelligens potentiam elementatiuam
insensibilem ipsis sensibus, nequeuntibus attingere
elementa simplicia; attingunt autem elementa composita,
cum sint sensibilia; et ideo attingit intellectus elementa composita
in simplicibus elementis. Ascendit iterum superius intellectus,
attingens in potentia uegetatiua elementa composita et simplicia,
quae in uegetatis sustentantur, eisdem subiecta; sustentantur
quidem in eis, cum in ipsis uegetatis habeant suum esse;
sunt uero subiecta illis, cum de ipsis uniantur et uiuant, et de ipsis
nutrimentum recipiant et augmentum. Prout intellectus ascendit,
intelligens sensitiuam in uegetatiua, ascendit, intelligens uegetatiuam
in sensitiua et sensitiuam in imaginatiua. Et iterum ex
imaginatiua ascendit, intelligens in se ipso sua principia, de quibus
ipse constat, quae sunt intellectualis bonitas, magnitudo et
cetera.
Ista quidem principia, de quibus constat intellectus, sunt ei
magis intelligibilia principiis, de quibus potentiae subiectae constant,
cum de intellectiuitate et intelligibilitate suorum principiorum
compositus existat. Sic igitur ascendente uoluntate ad amandum,
ut de intellectu dictum est, magis apta est diligere naturaliter
sua principia principiis potentiarum ei subiectarum, cum de
amatiuitate et amabilitate suorum principiorum essentialium constat
unita. Per haec igitur, quae dicta sunt, dando regulam et
doctrinam uoluntati ad exaltandum diligere suum, quemadmodum
intellectus intelligere suum exaltat, traditur regula ad ligandum
uoluntatem ad magis amandum principia sua, quam principia
corporis. Hoc enim amare est amare bonum, magnum et cetera.
/*
Iterum ascendit intellectus sursum, cum super suam propriam
naturam Deum attingit; quoniam, ex hoc, quod intelligit Deum
esse infinitum intellectuali extensitate, per totam infinitam bonitatem,
magnitudinem et cetera, et per totum bonificare, magnificare
et cetera, et aeternali duratione, per totas ipsas dignitates et
actus earum, tunc in huius obiecti uirtute intelligendo attingit super
se ipsum, superans uires suas. Eodem etiam modo transcendit,
cum intelligit Dei bonitatem, magnitudinem, aeternitatem et
cetera, esse unum idem numero, uidelicet unica essentia, una
numero, permanente qualibet ipsarum dignitatum ratione reali.
Et hoc idem est de intrinsecis actibus earum. Et quoniam ista, per
uirtutem obiecti, sunt intellectui intelligibilia existentia uera,
oportet quidem ea magis esse intelligibilia, quam ipsamet principia
intellectus, quia magis intelligit sumens infinita et aeternalia,
quam finita et principiata.
Secundum haec, quae in praesenti regula dicta sunt, data est
doctrina ligandi uoluntatem ad magis amandum Deum dominum
nostrum, quam cetera, quae non sunt Deus. Nam, quemadmodum
Deus magis intelligibilis est, quam cetera, adeo cum sub ratione
infinitae et aeternae bonitatis, magnitudinis et cetera, sit
intelligibilis, ut dictum est, ita est magis amabilis, quam omnia
alia ab ipso Deo, cum sub ratione infinitae et aeternae bonitatis,
magnitudinis et cetera, amabilis consistat. Haec autem maior
amabilitas est ligatiua, uoluntas uero ligabilis; et hoc ad magis
amandum uoluntatem Dei, quam semet ipsam et quam quaecumque
alia creata. Est autem haec regula transcensionis instrumentum
et subiectum, per qua propendit artista suam extollere uoluntatem
de amabilitate in amabilitatem, prout quaedam sunt magis
amabilia aliis, uoluntate sequente lumen intellectus illuminantis
uoluntati amabilitates praedictas, ut secundum eas diligere
consuescat.



190




195




200




205




210




215




220




225




230




235




240




245




250




255




260




265




270




275




280




285




290




295




300




305




310




315




320




325




330




335




340




345




350




355




360




365




370




375




380




385




390




395




400




405




410




415




420




425




430




435




440




445




450




455




460




465




470




475




480




485




490




495




500




505




510




515




520




525




530




535




540




545




550




555




560




565




570




575




580




585




590




595




600




605




610




615




620




625




630




635




640




645




650




655




660




665




670




675




680




685



Torna all'inizio