confines eorum, de quibus dictum sit a Daniele: «quarta bestia,
quartum regnum erit in terra, quod maius erit omnibus regnis et
devorabit universam terram, et conculcabit et comminuet eam».
Concordat hoc satis cum testo priori, in quo regnum Assiriorum
renovatum ostenditur sub Nabuchodonosor rege Assiriorum, qui
scribitur in ystoria Iudith. Visum est autem hoc caput bestie
quasi mortuum, quando de manibus eorum erepta est civitas Ierusalem,
et ipsi humiliati sunt vehementer. Ad quod, satis apte,
convenire videtur illud, quod per angelum Iohanni dicitur: «bestia,
quam vidisti, fuit, et non est; et ipsa octava est, et ascensura
est de abysso, et in interitum ibit». Ac si aperte doceret, eo tempore,
inchoanda esse hec misteria, quo in illa erat paganorum persecutio
contra Ecclesiam, quando primus ille populus Sarracenorum,
regnantibus Francorum atque... regibus, ad defectum devenit.
Tunc et illud recte dici potuit: «et reges septem sunt,
quinque ceciderunt et unus est», sub auditur, qui prope
nichil potest, et ideo «bestia quam vidisti, fuit et non est». Quia
vero sequitur de regibus, «et unus nondum venit, et cum venerit
oportet et illum breve tempus manere», sequitur et de bestia, «et
ascensura est de abysso». Et hoc quare? Ut in interitum vadat.
Tanto enim ruet profundius, quanto altius elevatur. Caput itaque
istud septimum, ad novum genus Sarracenorum, quod plagam
orientalem inhabitat, referendum est, quod aliquando quidem visum
est quasi occisum, cum videlicet in diebus Urbani pape, ex
omni parte occidentalis Ecclesie christianorum commotio facta
est euntium ultra mare liberare sanctam Ierusalem. Nunc vero exhigentibus
culpis, caput quod apparuerat occissum revixit, et velut
in octavo loco, excitatum a mortuis apparet factorum quod Deus
illud facere permittit, et iturum in interitum sempiternum. Etenim
duo bella caput istud commissurum legitur, unum contra Babilonem,
et alterum contra Christum et Ecclesiam eius, sed in uno
istorum superare permittetur, in altero vero superabitur. Sic enim
dicit de eo angelus Iohanni: «decem reges quos vidisti, et bestia,
hi odient fornicariam, et desolatam constituent illam, et nudam, et
carnes eius manducabunt, et ipsam igni concremabunt». Et de
bello, quod cum Agno habituri sunt, paulo antea iam dixerat: «hi
|
|