Nonne grues profugas, turpesque ad litora mergos?
Num corvos, fulicasque vagas, num sidera mesta
Vidimus et nimbo velatam abscedere Pheben,
Tum que multa olim nascentis signa procelle
Silvicole cecinere senes ? Sed ferre necesse est.
Hec est vita hominum, Phitia; sic leta dolendis
Alternat fortuna ferox. Eat ordine mundus
Antiquo; nobis rerum experientia prosit:
Quo grex cumque miser ruerit, consistere pulcrum est.
Care michi in primis et semper maxime Silvi,
Respondit Phitias, oculos, te consule, tergam;
Tu modo, si quod habes damni solamen acerbi,
Tempestiva graves relevent oblivia casus.
Imo, ait ille, tuum est que condita carmina servas
Mecum partiri: Daphnis pastoribus olim,
Et tibi nunc ingens merito cantabitur Argus.
Quid tibi non nobis, Phitias? num tu quoque carmen
Argeum vocitare libet? Nimis omnia celas.
Incipe; forte sequar, nisi vox tua terreat, inquit
Silvius. Ille alta fregit suspiria voce:
Phil. Arge, decus rerum! Silve dolor, Arge, relicte!
Hoc licuit rapide sacro de corpore morti?
Hoc ausa est tellus ? te, qui stellantis Olimpi
Iam solus spectator eras, humus obruit atra ?
Quo favor, et nostri rediit quo gloria secli ?
Quis tempestates prenoscet ab ethere longe ?
Quis michi voce feras quercusque et saxa movebit,
Aut longam dulci traducet carmine noctem?
Quis terrebit apros? quis tendet retia dammis?
Quis visco captabit aves? quis, flumine mergens,
Ah! miseras curabit oves? quis sacra Cibeles,
|
50
55
60
65
70
75
|