Lanfrancus Ticinensis: Decreta Lanfranci pro ordine Sancti Benedicti

Pag 25


Israel es tu rex et chorus Cui puerile . Item pueri Plebs Ebrea tibi et chorus,
Cui puerile . Item pueri Coetus in excelsis et chorus Gloria laus . His dictis
inchoet cantor responsorium Ingrediente domino et ingrediente civitatem
processione duo maiora signa pulsentur, donec caetera signa processione
intrante in chorum pulsentur ad missam. Sic ordinata processio ueniens
usque ante portas monasterii faciat stationem seruantibus pueris ordinem
suum inter utrumque chorum. Deponatur iterum feretrum super mensam
pallio coopertam. Cantor uero sic antea incoeptum habeat responsorium
Collegerunt ut tunc prope cantatum sit; quo cantato tres aut quatuor
fratres induti cappis, quas secretarius ibi paratas habeat, canant uersum
Unus autem stantes inter chorum et reliquias. Quo finito cum regressu
intrent aecclesiam cantore inchoante antiphonam Principes sacerdotum et
aliam Appropinquabat . Et ingressi aecclesiam faciant iterum stationem
per omnia similem ante crucifixum prius detectum. Atque ibi a tribus
uel quatuor fratribus cantetur in cappis responsorium Circumdederunt me .
Quo cantato incipiat abbas responsorium Synagogae et intrent chorum
sonantibus ad missam signis. Missam celebrent, palmas et frondes in
manibus habeant easque post oblationem panis et uini diacono incipiente
cuncti per ordinem offerant.
Tabulae refectorii coopertae sint. Post mensam meridiana hora in lectis
suis quiescant. Appropinquante hora nona pulset secretarius signum
minus modice; tunc surgant omnes et lauent manus et facies et pectant
se et pergant in aecclesiam sedeantque in choro. Cum infantes loti fuerint
et ad tersoria ire coeperint, pulsante maius signum secretario surgant
omnes de sedilibus suis et ingressis chorum infantibus faciant prius
orationem postea cantent Nonam. Qua cantata pulsato cimbalo a priore
pergant omnes in refectorium. Talis ordo de meridiana seruetur tota
aestate exceptis ieiuniorum diebus usque ad kalendas octobris.

Torna all'inizio