: De secretis mulierum

Pag 22


Cum foliis lauri policaria cum calamento;
Ista coquantur aqua; patiens se fumiget illa.
Muscileon mixta sit, post hec tryphera magna;
Tunc involvat eam bombax aut succida lana,
Lineus aut pannus, quem sic imponito vulve.
Sunt quedam iuvenes morbum talem patientes
Menstrua cum desunt, ei tales sepe laborant
Menstrua cum ducant, est causaque frigiditatis.
Sed facte steriles raro calide mulieres
Morbo vexantur tali sicce remanentes.
CAP. 43. In matrice solent his apostemata nasci
Ex percussura, vel fluxus ex statione.
Quod si sit calidum, febris comitatur acuta
Atque dolor nimius, sitis et calor in pudibundis;
Si gelidum fuerit, tumor ingens duriciesque
Et gravitas coxis harum comitatur et anchis.
Sique sit in prora vulve, dolor accidit illis
Pectinis et renumm, dissuria concomitatur;
Sique sit in puppi, dorsi dolor, egerit et vix;
Parteque suprema si sit, loca proxima ledit;
Sique sit inferius, umbilico dolor astat;
Sique sit in latere, fit cruribus, inguine, coxis.
Vulnere iam facto crescunt sinthomata queque.
Si fuerit calidum, minuenda basilica vena
Effluat et sanguis ad virtutem patientis,
Aut tali vena minuatur sive caville.
Accipiatur ab his decoctio de tamarindis,
Adiungatur eis sic cassia fistula munda;
Ex oleo roseo, plantagine fac cataplasma,
Ac portulaca, semperviva solatroque.
Hic quoque principio fac ut nocitiva repulsa
Fiat materia cessetque doloris acumen;
Post hoc ex oleo violato, semine lini
Et fenugreci melliloto quoque malva,
Anseris aut adipe galli pessaria fiant,
Tentare supposita matrici sepe iuvabit
Hanc ad idem tentam fac vulve duriciemque:
Anseris hec adipem recipit gallique, crocumque,
Ana sex dragmas, cervi vitulique medulle
Ana bis binas, mellis quoque, masticis ana
Ac ysopi dragniam solam; lacti mulieris
Ac oleo roseo miscens supponito vulve.
Si fuerit gelidum, samsuco semine lini




720




725




730




735




740




745




750




755



Torna all'inizio