alta dehinc Syna cacumina tendens, amico colloquio Legislator
ipse percipias, que te docentem, et me scribentem, beatos prestet
perfecto fine gaudere. nec minus istis addiscas fabricam arce,
et legem datam reportes digito Dei. sic fratribus cunctis precellas
meritis iustis. non timor hostis te frangat viribus fortis,
sed edis sancte componas opera digna, dum te in nube maiestas
protegat Dei. nobis hunc celso libeat radyare in templo et sacro
tegat humeros dyademate claros, pectus ac frontem muniat, ut
limina postes, sueque sorti numeret post funera mortis.
Prima virtus requirere superius.
POST mundi igitur creacionem elementorumque constitucionem,
uti Deo placita fuere, nam ante quidem, cum tenebre essent
super faciem abyssi, spiritus quoque eius ferretur super aquas, et
in se ipso Deus regnaret, nec tenebre tamen iam fuit ulla faccultas,
cum Deo enim tenebre nulle.
<Aiunt quidam: quid faciebat Deus ante quam mundus esset?
respondetur: eternitas semper in Deo est. et si in re mundus
non erat, in eterna racione et consilio apud Deum semper erat,
nec tempus ante principium, sed eternitas est. Deus semper incommutabilis
est, quia semper eternus est, et omnia apud eum semper
fuerunt et sunt>. sed Omnipotentis arbitrio cum cuncta provide
et utiliter creata persisterent, hominem quoque, qui creaturis omnibus
preferretur, essentque eius dominatui cuncta subiecta, constituit.
huic ex limo terre agenti materiem carnis, sui vultus similitudinem
dedit, et ut beate vivens felicitatem perpetuo optineret, alteram
|
|