Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 3


Aqua et igni tam interdici solet damnatis, quam accipiuntur
nuptae, videlicet quia hae duae res humanam vitam maxime
continent. Itaque funus prosecuti redeuntes ignem supergradiebantur
aqua aspersi; quod purgationis genus vocabant
suffitionem.
Axitiosi factiosi dicebantur, cum plures una quid agerent
facerentque. Axit autem dixisse antiquos pro egerit, manifestum
est; unde axites mulieres sive +dii+ dicebantur una
agentes.
Alites volatu auspicia facientes istae putabantur: buteo,
sanqualis, inmusulus, aquila, vulturius.
Axamenta dicebantur carmina Saliaria, quae a Saliis sacerdotibus
canebantur, in universos homines composita.
Nam in deos singulos versus ficti a nominibus eorum appellabantur,
ut Ianuli, Iunonii, Minervii.
Axis, quem Graeci axona dicunt, plures habet significationes.
Nam et pars caeli septentrionalis, et stipes teres, circa quem
rota vertitur, et tabula sectilis axis appellatur.
Ador farris genus, edor quondam appellatum ab edendo,
vel quod aduratur, ut fiat tostum, unde in sacrificio mola
salsa efficitur.
Adoriam laudem sive gloriam dicebant, quia gloriosum eum
putabant esse, qui farris copia abundaret.
Arma proprie dicuntur ab armis, id est humeris, dependentia,
ut scutum, gladius, pugio, sica: ut ea, quibus procul
proeliamur, tela.

Torna all'inizio