: Assise regum regni Sicilie

Pag 80


Hoc crimine tenentur omnes quorum consilio fugiunt obsides,
armantur cives, seditiones moventur, concitantur tumultus, magistratus
necantur, exercitus deseritur, ad hostem fugitur, dolo modo cuneus scinditur,
socius proditur, bellis ceditur, arx desolatur vel relinquitur, sociis
auxilium denegatur, cetaraque huiusmodi, ut regii consilii explorator, sive
missorum publicator et qui susceperit hostes regni hospitio, vel ductum prebuerit
non ignarus.
13. De jnjuriis curialium
Observent iudices diligentissime, ut in actionem injuriarium curialium
personarum dignitatem et qualitem eorum quibus illate sunt, et
eorum qui faciunt, et quando, et ubi, huiusmodi temeritates presumuntur,
et sic ferant sententiam; quia non ad ipsos dumtaxat, sed ad regie dignitatis
spectat offensam.
14. De crimine falsi
Qui litteras regias aut mutat, aut quas ipse scripsit notho sigillo subsignat
capitaliter puniatur.
Qui falso instrumento utitur nescius, falsi crimine non punitur.
Adulterinam monetam cudendibus vel scienter eam succipientibus, et
utentibus, penam capitis irrogamus, et eorum substantiam publicamus; consentientes etiam, hac pena ferimus.
Qui nummos aureos vel argenteos raserit, tinxerit, vel aliquo modo
minuerit, tam personas eorum, quam bona omnia publicamus.
Qui falsitatem testibus astruxerit falsi pena coherceantur.
Motor testamentorum publicorum, instrumentorum celator, deletor,
perversor, eadem pena tenetur.
Si quis patris testamentum aboleverit, ut quasi ab intestato succedat,
patris hereditate privetur.
Qualitas persone gravat et relevat penam falsi.

Torna all'inizio