Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

279


Deum voluerit converti. parcere enim et misereri est Deo
proprium et naturale, punire vero est sibi alienum et contra
naturam. istud autem, quod est nobis secundum naturam, libenter
facimus et cito facimus. istud vero, quod est nobis
contra naturam, invite facimus et tarde facimus. ideo Deus
libenter parcit et invite punit et est promptus ad miserendum et
tardus ad puniendum. ideo quamvis Adam peccaverit in meridie,
Deus tamen ivit ad puniendum eum post meridiem, sicut legitur
in Genesi, ut daret sibi spacium penitendi. quando vero
filius prodigus ad patrem rediit, pater ad ipsum cucurrit et
osculum sibi dedit, sicut dicitur in Evangelio. [in hoc] quod
cucurrit ostenditur quod Deus cito et velociter parcit; in hoc
quod osculum sibi dedit ostenditur quod libenter parcit. de
Landulfo episcopo undecimo.
Landulfus, episcopus undecimus, cepit circa annos Domini
.DCCCC.LXXXV. et vixit in episcopatu annis .XXX. iste transtulit

Torna all'inizio