Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI. Tomus II

Pag 126

Tomus II


eidem facere procuretis: ita, quod justa de
caetero non supersit coram Majestate nostra
propterea materia conquerendi.
Cap. CVII.
Forbannitio, facta contra homicidam non comparentem
in judicio.
Quia T. de N. citatus extitit pro morte Joh.
de N. peremptorie coram nobis, et non
comparuit in termino, propterea sibi assegnato
ipse, nec pro eo alius, qui ejusdem vellet
absentiam excusare: de cujus citatione constat
nobis per publicum instrumentum: ideo
propter ejus contumaciam, autoritate officii
nostri, forbannimus eundem in persona et rebus:
si hinc ad dies 10. ad mandatum nostrum
venire cessaverit, et quicunque eum offenderti
sit impunis.
Cap. CVIII.
Sententia depositionis, lata contra quoddam
commune, quia non ceperunt homicidam.
Quia constat nobis per inquisitionem, factam
per T. Vicecomitem, de mandato
nostro, quoddam homicidium fuisse
commissum in territorio N. de quodam nomine
qui P. vocabatur, pro eo quod omicida
captus non fuit; nec detentus juxta ordinationem
factam per nos, de capiendis et detinendis
homicidiariis et malefactoribus; ideo dictam
Communitatem et homines dicti Communis,
autoritate officii nostri vobis commissa,

Torna all'inizio