Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 444


3. Praeterea, illi qui negaverunt Deum propter timorem mortis, a peccato non
excusantur. Sed non peccassent nisi tenerentur ad hoc. Ergo quilibet tenetur ad
moriendum pro Christo, quod est perfectae caritatis.
4. Praeterea, Philosophus dicit in 8 Ethic., quod in honoribus qui
sunt ad parentes et ad Deum, non possumus reddere aequivalens; sed iustitia
attenditur in hoc quod reddit illis quod potest. Sed ad opus iustitiae omnes
tenentur. Ergo quilibet debet pro Deo facere totum quod potest. Potest autem ad
opera perfectionis se extendere. Ergo tenetur ad illa.
SED CONTRA, quilibet peccat omittens id ad quod tenetur. Si ergo omnes tenentur
ad perfectam caritatem, omnes imperfecti damnarentur; quod falsum est.
Quaestiuncula III
1. Ulterius. VIDETUR quod habentes caritatem perfectam teneantur ad omnia
quae sunt perfectionis. Quia, sicut dicit Gregorius, «Cum
crescunt dona, rationes etiam crescunt donorum»; et Luc. 10, 1, dicitur: cui
plus committitur, plus ab eo exigitur. Sed ei qui habet perfectam caritatem, plus
committitur. Ergo et plus tenetur secundum exigentiam doni accepti; et ita videtur
quod teneatur ad ea quae perfectionis sunt.
2. Praeterea, sicut se habet imperfectus ad communia, ita se habet perfectus ad
ea quae perfectionis sunt. Sed imperfectus tenetur ad communia. Ergo et perfectus
ad ea quae perfectionis sunt.
3. Praeterea, Apostolus tenebatur ad evangelizandum (quia dicit 1 Corinth. 9, 16:
«Si non evangelizavero, vae mihi est; necessitas enim mihi incumbit»), quod est
perfectionis; non nisi quia habebat perfectam caritatem. Ergo illi qui habent
perfectam caritatem, tenentur ad ea quae perfectionis sunt.
SED CONTRA, quanto aliquis plus habet de caritate, plus habet de libertate: quia
«ubi Spiritus Domini, ibi libertas»; 2 Corinth. 3, 17. Sed perfectam caritatem
habens, potissime habet libertatem. Ergo minus habet de obligatione. Ergo
obligatus est ad minora quam alii.
Praeterea, perfectionis est lingua non offendere et peccata venialia vitare. Sed
hoc nullus facit, nec etiam Apostoli. Ergo perfecti non obligantur ad ea quae
perfectionis sunt.
Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod sicut in augmento corporali
distinguuntur diversae aetates secundum diversos effectus notabiles in quos
natura proficit, quos prius exercere non poterat; ita etiam in augmento spirituali
assignantur gradus diversi caritatis secundum aliquos notabiles effectus
quos in habente caritatem caritas relinquit.

Torna all'inizio