Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 446


sui, vel despectionem minoris. Et dixit: qui habere nititur aliquid
quo invidetur sibi, habet inimicitiam cum eo qui nititur pro
eodem, et qui habet inimicum paratus est cadere gravi casu,
iuxta condicionem eius. Et dixit: qui querit mundum, si obtinebit
eum que cupiditas dimittere alii, et si non habuerit morietur
cum illa despectione. Et dixit: hic mundus est transitus ad
alium mundum; ergo qui parat se necessariis singulis huius
transitus, assecuratus est non transire per pericula. Et dixit: qui
assumit de hoc mundo magis quam sufficiat, assumit quod non
proficit, et qui sumit quod sufficit solum, salvatur. Et dixit:
non impediatis animas vestras in acquisiciones mundalium,
sed sitis sicut aves celi qui cum volant ex nido, mane, non cogitant
nisi acquirere escam unius refectionis et non ultra quam
sufficit; et sicut bestie silvarum que, descendentes a montibus
ad querendam escam, ventres replent et revertuntur ad caveas
suas. Et dixit: error cognoscitur ex fine malo qui sequitur ex
errore; ergo non potes rectum cognoscere usquequo erretur.
Et voluit Plato facere iter et dixit Socrati: munias me. Qui respondit:
dubites de hiis quos cognoscis et caveas de hiis quos
non cognoscis; non devies, non ambules discalciatus, non de
nocte; non gusta plantam ignotam, incedas certa via licet
sit multum longa, nec ostendas devianti errorem quia intruetur
a te, et eris inimicus. Et dixerunt Socrati: quare nunquam
te videmus tristem? Respondit: quia careo eo, quo habito, compellerer
contristari, scilicet rerum abundancia. Et dixit: si
non poteris carere mulieribus, utere eis sicut carnibus morticinis

Torna all'inizio