Petrus Damiani: Epistulae

Pag 393


Venerandis in Christo fratribus archipresbyteris Andreae, U.et C.,
P<etrus> peccator monachus fraternae karitatis affectum.
Dum ego non minimo languore depressus in lectulo iaceam, et quod
dicto alter frater excipiat, non sit mirum, si non luculentum sive politum
digero languidi sermonis articulum. Immo quia contra rusticos et inperitos
ac litterarum prorsus ignaros loquor, dignum est, ut eis congruens rustice
proloquor, et ut ipsi dicunt, quicquid in buccam venerit, neglegenter
effundam. Verumptamen antequam ad rem veniam, quod mens suggerit,
compendiose praemittam. Phylosufus quidam nocte dum stellarum cursus
et meatus siderum suptiliter rimaretur, in puteum repente corruit et
hianti, sicut dicitur, immanitate profundum et obscenis sordium squaloribus
plenum. Cui nimirum philosopho domestica erat ancilla nomine
Iambi, quae in dominum suum libere ac prudenter invecta per metrum
iambicum, quod ex ea postmodum tale nomen accepit, super eo plausibiliter
iussit: Dominus, inquit, meus ignorabat stercora, quae sub eius pedibus
erant, et nosse temptabat sidera. Hoc itaque modo fit in diebus
nostris, ut rustici et insipientes quique, qui nil pene noverunt nisi vomeribus
arva proscindere, porcos ac diversorum pecorum captabula custodire,
nunc in compitis ac triviis ante mulierculas et conbubulcos suos non erubescant
de scripturarum sanctarum sentenciis disputare. Immo quod turpe
est dicere, in tota nocte subant inter femora mulierum, die non verentur
tractare de sermonibus angelorum, et hoc modo sanctorum diiudicant
verba doctorum.
Significavit enim michi per litteras sanctitas vestra, quod pro sentencia
illa, quam nos in beati Stefani sermone posuimus, quia videlicet uniuscuiusque
anima qualis de hoc saeculo egreditur, talis postmodum iudicio
praesentatur, tantum apud quosdam scandalum est exortum, ut dicant

Torna all'inizio